Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 6B
Numéro2724
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1091(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche362 mm
Hauteur à droite345 mm
Largeur en bas205 mm
AuteurJarnigonius
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-TRINITE de FECAMP
Regeste
Texte
l.2 de Becco, et in ipsa terra quam de Sancta Trinitate et Fiscannensi abbate tenebat castrum firmavit, et
l.3 servitia quȩ terra debebat contratenuit. At ego Deo auxiliante pariter et fidelibus meis anniten-
l.4-tibus non solum eum conquisivi, verum et castrum ipsum destruxi, simul et [incendi] et terram illam Gohero dedi.
l.5 Quod abbas de cujus feodo terra erat audiens, me inde requisivit, dicens quod terra illa de dominio sancti
l.6 antiquitus fuerit, et quod ego eam quando in Angliam transire debui, cum aliis terris ecclesiȩ reddiderim.
l.7 Hoc ego verum esse cognoscens, simul et volens ut suum sancto maneret, Fiscannum veni, et terram illam cum aliis terris
l.8 ac rebus quȩ in alia carta annotatȩ sunt, Sanctȩ Trinitati reddidi et dedi, et inde donationem hoc lignum
l.9 in manus abbatis misi, et utramque cartam sigillo meo auctorizavi, et hoc ideo feci, ne quis de cȩtero
l.10 existat, qui dicere possit, quod terra ista de dominio sancti non fuerit, et quod ego eam ȩcclesiȩ non
l.11 reddiderim et donaverim. S. Rotberti [croix] comitis. S. Radulfi [croix] abbatis Sagii.
l.12 Ad hoc barones mei testes fuerunt: Goherus, Rotbertus de Donestanvilla, Radulfus de Grainvilla,
l.13 Gilbertus filius Raineri, Willelmus filius Girardi, Willelmus Grenet, Rotbertus filius Turstini, et Gilbertus Belet.
l.14 Ex parte Sanctȩ Trinitatis: Willelmus abbas, Willelmus filius Teoderici, Rogerius de Scilletot, Ricardus Harela, Johannis cellerarius,
l.15 Willelmus Malus conductus, Hugo de Ichelunt, Anscherus de Nevilla, Ansfredus Bordet, Ingelrannus,
l.16 et Hugo Gohun.
Bibliographie
HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, app. I, p. 289, n° 4(a).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2724 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2724»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2724/. Date de mise à jour : 29/03/12.