Beauvais, AD Oise, H 441
Numéro272
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1112(fiabilité :édition)
LieuPéronne(lat :Actum Peron? et recitatum in capitulo Sancti Fursei)
DiocèseNoyon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite292 mm
Largeur en haut197 mm
Largeur en bas215 mm
AuteurMilon, doyen de SAINT-FURSY de PERONNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-BARTHELEMY de NOYON
Regeste
Texte
l.2 Ego Milo, Peronensis ecclesiȩ Sancti Fursei tesaurarius, pacem et dilectio-
l.3-nem omnibus justȩ et religiosȩ viventibus. Sanctorum patrum consuetudinem
l.4 quam pro statu et libertate sanctȩ Dei ecclesiȩ sollicita decreverunt providentia
l.5 scripto videlicet detineri, quod cum necesse fuerit valeat representari
l.6 eorum honestam prosequentes industriam, quod pro pace et stabilitate sanctȩ Dei
l.7 ecclesiȩ agimus, universorum fidelium memoriȩ commendari volumus.
l.8 Sciant ergo presentes et futuri sciant insuper et Beati Fursei ecclesiȩ
l.9 canonici, eundem beatum confessorem Dei Furseum in pago Noviomensi,
l.10 apud villam quȩ dicitur Apelli, habere terram et familiam potentium
l.11 advocatorum crudelitate, et pravorum ministrorum suffocatione disper-
l.12-sam et celando spero partim perditam. Quam volens congregare et congrega-
l.13-tam conservare consilio et ortatu canonicorum nostrorum et assensu etiam
l.14 domini nostri Radulfi, laudante adhuc et concedente domina nostra Adhelide,
l.15 domno Lamberto Sancti Bartholomei Noviomensis ecclesiȩ abbati, ceterisque
l.16 ejusdem ecclesiȩ tam futuris quam presentibus fratribus perpetuo tenendum tra-
l.17-didimus, ut et terram et familiam tranquilla pace detineant, et sicut
l.18 suam custodiendo foveant, ea videlicet conditione ut ȩcclesia Sancti
l.19 Bartholomei michi ceterisque sancti Fursei successuris custodibus,
l.20 unoquoque anno in festivitate sancti Remigii duos solidos solvat.
l.21 Quod ut ratum permaneat amodo, anathemate, et honorabilium
l.22 virorum decrevimus corroborari testimonio. [colonne1] Signum Gislani, decani. Signum Milonis, custodis. Signum Heriberti, sacerdotis. Signum Heriberti, diaconi. [colonne2] Signum Lanberti, diaconi. Signum Achardi, diaconi. Signum Goislani, canonici. Signum Heremfridi, canonici. [colonne3] Signum Roberti, canonici. Signum Godelini, canonici. Signum Odardi, canonici. Signum Alardi, canonici.
l.23 Actum Peronȩ et recitatum in capitulo Sancti Fursei, anno incarna-
l.24-tionis dominicȩ MoCoXIIo, indictione IIIIta, regnante Ludovico
l.25 rege, episcopante domno Baldrico.
l.26 [sceau].
Notes
Bibliographie
PONTHIEUX (A.), Histoire de l'abbaye de Saint-Barthélemy de Noyon, in Comptes-rendus et Mémoires du Comité archéologique et historique de Noyon, 19 (1903-1904), p. 1-34, p. 29-30, n° 4.
NEWMAN (William Mendel), Charters of St. Fursy of Péronne, Cambridge (Mass.), 1977, p. 28-29, n° 9.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°272 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°272»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte272/. Date de mise à jour : 24/11/14.