Rouen, AD Seine-Maritime, 7 H 2143
Numéro2713
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1078(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite265 mm
Largeur en haut276 mm
Largeur en bas269 mm
AuteurHugues Brostasalz
BénéficiaireSaint-Georges de Mantes, prieuré de La Trinité de Fécamp
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et precepto domini mei, Walteri comitis, ȩcclesie Sancti Georgii et Sancti Nicholai extra muros suburbii
l.3 Medantensis constitute, consuetudines cunctas quae antecessoribus meis et mihi jure accidebant, de illo
l.4 aripenno, in quo constitute sunt mansiones monachorum Deo in suppradicta ȩcclesia servientium. Annui-
l.5-mus autem hoc donum predictis sanctis quorum illic memoria colitur, ut nobis a Deo salutis et misericordiae munera
l.6 eorum intercessionibus concedantur. Qui autem post nos hoc donum destruere presumpserit, cum Pharaone
l.7 mereatur permanere. Hujus rei testes: Anfredus Ganbar, Hugo filius Moberti, Morinus de Gonsevilla, Hubertus, Warinboldus, prepositus,
l.8 Adam, Warnerus Bolonz, Walterus, Rotselinus, Lambertus, pane dispensator, Drogo, episcopus.
l.9 Notum sit omnibus tam presentibus quam et futuris quod ego Hugo cognomento Brostesalz Dei gratia inspirante concedo,
l.10 Sanctȩ Trinitati atque abbati Johanni ȩcclesiȩ Fiscannensis necnon monachis Sancto Georgio servientibus omnia quȩque
l.11 ad me pertinere videntur de uno vineȩ arpento hubi scilicet ospites morantur, scilicet pro salute mea atque uxoris
l.12 meȩ, filiorum filiarumque mearum. Qua de causa dedit mihi predictus abbas Johannes, Rogerio monacho interveniente, sotietatem
l.13 suam et omnium monachorum sub eo degentium. Et ut ista conventio nostra firmiter semper permaneret, dedit mihi frater
l.14 Rogerius, jussu abbatis Johannis, XXX solidos Parisiacensis monetȩ. Hujus cause testes sunt idonei videlicet
l.15 Albericus canonicus, Emmelinus clericus, Werno sacerdos, Bernardus filius Arnulfi, Normannus de Sancto Georgio, Rainardus Rufus, Ansfredus Ganbar, Hubertus, et alii quamplures.
l.16 Ego Hugo Brostasalz, qui cundam concessi omnia quȩ videntur in istis duobus prescriptis preceptis, iterum
l.17 concedo omnes consuetudines quȩ videntur mihi accidere de terra quam Bernardus, filius Arnulfi, dedit monachis
l.18 Sancti GEORGII et dono Sanctȩ Trinitati et monachis Sancti Georgii servitio constitutis,
l.19 et omnia quȩ solitus sum haberȩ de uno aripenno vineȩ pro anima
l.20 conjugis meȩ Begilȩ et pro salutȩ mea et antecessorum meorum. Et cuncta quȩ sunt
l.21 scripta in istis preceptis sunt de dotilio ipsius nominȩ Begilȩ defunctȩ cujus
l.22 corpus requiescit in suo dotilio. [croix] Hugo Brostasalz et filius suus Willelmus,
l.23 Guafridus [croix] et Symon [croix] et filia sua [croix] Marsilia [croix] et Beatricȩ [croix] et Begilia.
l.24 Achardus qui donum refert supra ara Sancti Georgii et Albericus canonicus, Warinbaldus prepositus, Warnerius Bulzonz,
l.25 Walterus de Lomaico, Hubertus et pater ejus Azo, Gerardus mancipus Rogerii monachi, Odo Rufus, et Walterus filius Gamelinus, et Girelmus filius Arnulfus prepositus, et Drogo sacerdos
l.26 [filius Arnulfi] discipuli Suefredi monachi [Sancte] Trinitatis.
Bibliographie
CHEVREUX (Paul) et VERNIER (Jules), Les Archives de Normandie et de la Seine-Inférieure. Etat général des fonds. Recueil de fac-similés d'écritures du XIe au XVIIIe siècle accompagnés de transcriptions, planche 6.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2713 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2713»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2713/. Date de mise à jour : 17/11/14.