Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 145

<< < / > >>

Numéro2682

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1026(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

Hauteur à gauche450   mm

Hauteur à droite436   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurRichard II le Bon, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-OUEN  de  ROUEN

Regeste

Richard II, duc de Normandie, confirme à l'abbaye Saint-Ouen de Rouen les bien donnés ou restitués par ses prédécesseurs.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] DIVINAE PIETATIS MISERICORDIA, EGO, RICHARDUS SECUNDUS, NORMANNORUM DUX, OMNIBUS SANCTE ACCLESIAE FIDELIBUS QUONIAM ADVENAE ET
l.2 peregrini sumus apud Deum in terra, sicut omnes patres nostri, et quia non habemus hic manentem civitatem, ideo futuram et perpetuo mansuram inquirere debemus. Quia vero nos, curis mundialibus
l.3 intenti, prout condecet hoc agere non possumus, dignum et condecens judicamus ut ex his quȩ a Deo nobis collata sunt, ȩcclesiis Dei et in usum servientium sibi conferamus, scilicet quibus ocium Deo servire et vacare con-
l.4-ceditur liberius, nam scriptura testante didicimus quia: qui miseretur pauperi feneratur Domino, et psalmista : dispersionem possessionum viri metuentis Deum considerans, ait dispersit dedit pauperibus,
l.5 justicia ejus manet in seculum seculi; his et hujuscemodi praeceptorum Dei provocatus exemplis, ego Richardus, horrescens quoque enormitatem meorum scelerum, placuit nobis ut ea quȩ a pre-
l.6-decessoribus nostris locis sanctis attributa sunt vel restaurata, maxime huic loco in honore sancti Petri apostolorum principis et eximii confessoris Christi AUDOENI consecrato, nostra auctoritate firmare-
l.7-mus, et de nostro aliquid condonaremus pro salute et remedio animarum ipsorum et meae et genitricis et conjugis et prolis mihi a Deo concesse, annuentibus filiis meis Richardo et Rotberto, archiepiscopo
l.8 quoque et [episcopis et] fidelibus nostris consentientibus, id est: Vuadiniacum cum ȩcclesia et omnibus appenditiis suis, videlicet Torsiacum, Cupin, Furcas, Masnile quod dicitur Sanctus Remigius cum aecclesia de Bucin Curte,
l.9 quintam partem Bionval cum aecclesia, Milonis Masnile, Rainolt Curtem, villam quae dicitur Sancta Genovefa cum aecclesia, Falesiam, Giverniacum cum aecclesia, Villare, Limez cum aecclesia, Dathencurt cum
l.10 aecclesia Vualterii Masnile cum omnibus pertinentiis eorum, vineis, pratis, silvis, aquis, molendinis, terris cultis et incultis, aecclesiam quoque intra urbem Rotomagum in honore sancti Amandi quae omnia noster
l.11 attavus Rolphus, prenominato loco partim restituit, partim et dedit, sed propriis cartulis ad notitiam futurorum minime descripsit; huic subnectimus cessioni, quae etiam avi nostri Willelmi industria
l.12 simili modo absque cartarum notamine concessit, id est Balliolum cum aecclesia et omnibus appenditiis suis, id est Villare cum aecclesia, Regionvillam cum aecclesia, Campum Mainardi, Masnile quod dicitur
l.13 Sancti Audoeni de Rolmont, villam quȩ dicitur Sancti Petri cum aecclesia, Turle villam, Smit villam, Batheller, aecclesiam in honore sanctae Mariae et terram cum insula quae dicitur Sancti Petri et aliis insulis et aquis usque ad [medium]
l.14 Sequanȩ fluminis et usque ad medium vallis quae est sub Castelliolo. Haec concedimus cum omnibus pertinentiis suis, id est aquis, molendinis, pratis, silvis, pascuis, terris cultis et incultis; hiis addidit genitor meus
l.15 villam quae dicitur Sancti Martini, cum aecclesia ex integro; ego quoque heres ejus, concedo ex nostra donatione aecclesiam de villa quȩ dicitur Ros, cum terra ad eam pertinente, et aecclesiam villȩ quȩ appellatur Perarios cum [omnibus]
l.16 quaecumque ad eam pertinent, et Masnile quod dicitur Mesleth cum integritate, et molendinum unum juxta civitatem Rotomagum, et decimas de VIIIto molendinis nostris juxta positis, his quoque [subjungimus]
l.17 et nostra auctoritate firmamus ea quae fideles nostri, vel nostris, vel antecessorum nostrorum temporibus, prȩnominato loco, ob amorem Dei vel sanctorum ibi quiescentium veneratione concesserunt, aut de beneficiis que nostri juris [erant], aut
l.18 de paternis hereditatibus, id est Montem Sancti Michaelis cum ȩcclesia et pratis ad eam pertinentibus, super fluvium Rodhebec, quam dedit Rodulfus qui prenominabatur Torta, addimus et villam quae dicitur Dalbuth cum omnibus appendiciis
l.19 suis, et villam quae dicitur Cocherel cum molendinis IIo, et Matner cum aecclesia et insulis ad eam pertinentibus, et piscariis, et Capra villam cum aecclesia, et silva, terris cultis et incultis, et prato, in villa Pistes, et in Duno terram quam tenuit
l.20 Desiderius medicus, et molendinum unum, quae omnia dedit Rodulfus comes. Addimus etiam villam quae dicitur Cameragus cum ȩcclesia, et aecclesiam de villa quae dicitur Sancti Aquilini et quod ad eam pertinet, quam dedit Hugo episcopus Baiogacensis, Canamum quoque
l.21 villam cum molendinis IIo et altaria, quae dedit Torestineus et quod tenebat in Cenestanvilla, et aream molendini I. Addimus Anschetilvillam quam dedit Rozelinus, et Vuellei quam dedit Rotgerius; et eam partem quam
l.22 in aecclesia tenebat, et IIo hospicia in Gunfredivilla. Addimus et Monerivillam cum aecclesia et molendino I, quȩ commutuata est pro his quae dedit Godelendis, et Folmuchon quȩ dedit Godefredus; addimus et Vuanciacum
l.23 [cum omnibus appendiciis] et pratis, molendinis, et silvis quam dederunt Osmundus et Helto; et aecclesiam ejusdem ville quam dedit Rotbertus clericus. Addimus et masnile quod dicitur Altaria in pago Osimensi et [Litri] masnile, quȩ dedit
l.24 Istigandus. Addimus quoque illud quod dedit Rotbertus in villa quȩ dicitur Petravallis, id est medietatem illius partis quam habebat in eadem villa, et in aecclesia; et Vque mansos quos dedit Mainardus in Altiniaco. Addimus et id quod Hugo dedit,
l.25 id est eam partem quam tenebat in Arriaco et molendinum I et dimidium; et Otgeri villam dimidiam quam dedit Torolde; et Bavillam cum aecclesia quam dedit Ebbo; et Francovillam quam dedit Osulphus; et Litigel villam cum aecclesia
l.26 quam dedit Rainoldus, et villam quae dicitur Spinetus quam dedit Enna; addimus quoque id quod dedit Turchitillus, id est eam partem quam habebat in Armoltnont et aecclesiam de Bucinvillare; addimus et III mansos quos dedit Boio
l.27 in Curtulmo; et III iterum mansos quos dedit Addila in Ermentrut villa cum terra arabili, et in Ebvilla II mansos et prata et piscariam, et in Salhus mansum I cum prato et vineam super vivarium nostrum; addimus et gordum
l.28 in fluvio Sequanȩ emptum ab ipsis monachis; et id quod dedit Osmundus, id est partem illam quam tenebat in Grinvilla et id quod datum est in villa quȩ dicitur Vuarcliva, et mansum I quem dedit Herluinus in Serlos villa,
l.29 et pratum I in Cara villa et mansos II quos dedit Ivo in villa quae Averleia dicitur, et terram de Moncels super aquam Andellam. Haec omnia quasi a nobis data in usus servorum Dei concedimus et confirmamus, annuentibus filiis [Richardo]
l.30 atque Rotberto, ut habeant, teneant et possideant, jure perpetuo, absque ulla inquietudine cujuslibet secularis vel judiciariȩ potestatis. Peto autem eorum magnitudinem quos Deus post me [sublimaverit hoc]
l.31 honore, cui eo auctore presideo, ut sicut auctoritatis suae scripta vel dona inviolata manere voluerint, ita hanc cessionis meae cartam inviolatam remanere permittant. Si quis vero contra eam aliquid temer-
l.32-ario ausu [conatus] fuerit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et coactus auri libras C ad fiscum dominicum persolvat, ut confusus discat improborum temeritate non esse violanda quae ob amorem [Dei
l.33 majorum statuerit] auctoritas. Hanc [autem donationis] nostrae cartam ut omni tempore firma maneat manu nostra subter firmamus et filiis et fidelibus nostris firmandam tradimus.

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 168-173, n° 53.

DELSALLE (Lucien-René), Autour de l'an mil à Rouen : la capture du Robec, in in BEAUREPAIRE (François de), CHALINE (Jean-Pierre) (éd.), La Normandie vers l'an mil, Rouen, 2000, p. 185-191, p. 185-191 (traduction).

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2682 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2682»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2682/. Date de mise à jour : 17/11/14.