Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 232

<< < / > >>

Numéro2676

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1026(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche544   mm

Hauteur à droite543   mm

Largeur en haut237   mm

Largeur en bas238   mm

AuteurAdèle et Lola, sa mère

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-OUEN  de  ROUEN

Regeste

Adèle donne à l'abbaye Saint-Ouen de Rouen tout son alleu de Quevilly et d'autres biens.

Fac-similé

Texte

l.1 Cum cȩlestis imaginator totius elementa mundi ex nichilo proprio verbo condidisset,
l.2 ad ultimum, ad imaginem et similitudinem suam, hominem in libero arbitrio creavit,
l.3 sed invidente hoste lubrico, atque exigente miseri culpa, deceptus subruit in huis
l.4 calamitosi luminis erumnam. At summus et inestimabilis omnium custos, quia sic fore
l.5 miseratione indoluit, nostrȩ mortalitatis corpus, ex beatȩ Genitricis artubus non distulit,
l.6 verbumque vitȩ perpetuȩ ministravit dicens: Qui non renuntiaverit omnibus quȩ
l.7 possidet, non potest meus esse discipulus, et per apostolum: Qui diligit mundum, et ea
l.8 quȩ in mundo sunt, non est caritas Patris in eo. Et Gregorius : Nemo potest diu gaudere
l.9 in hoc seculo, et illic regnare cum Christo. Quid plura! Quapropter ego Adela peccatrix cum
l.10 matre mea Lola renuntians omnibus quȩ possideo, ac pro ȩternorum remuneratione vili-
l.11-pendens infima, mallens inhiare ad supera, trado Deo et Sancto Petro, Sanctoque Audoeno,
l.12 omnem partem alodii mei quȩ est in Chevilgei, in pratis, et in piscatoriis, et vineam
l.13 de Sancto Villiano cum pratis. Simili modo trado domum meam, et foveam lutiariam apud
l.14 Sanctum Stephanum cum pratis, et partem quam habeo in Brant villa, et terram quȩ nuncupatur
l.15 Airan, et Turulfi villa, et Hairum, cum carruca una et omnia quȩ ibi possideo.
l.16 Necnon insuper trado illas [terras quas] emi auro et argento meo, cum peccoribus, et
l.17 equis, et servis, et ancillis. Concedo autem cum his omnibus villam unam quȩ dicitur
l.18 Mortuum mare cum duabus ecclesiis quȩ sunt in ea, et cum omnibus appenditiis suis
l.19 intrinsecus et forinsecus. Si quis aliquid inscripti donativi subtraxerit de
l.20 alimentis monachorum servientium Deo et Sancto Petro apostolo in
l.21 monasterio ubi feliciter requiescit corpus Sancti Audoeni precipui
l.22 confessoris Christi, de Patre et Filio et Spiritu Sancto semper
l.23 manenti uno Deo, ȩterna maledictione anathematizatur.
l.24 Amen. Amen. Amen. Fiat. Fiat. Fiat.
l.25 S. Richardi comitis. S. [Rotberti] archipresulis. S. Henrici abbatis. S. [...10...]

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 143-144, n° 39.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2676 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2676»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2676/. Date de mise à jour : 17/11/14.