Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 2 bis
Numéro2674
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1025(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche310 mm
Largeur en bas225 mm
AuteurRichard II le Bon, duc de NORMANDIE
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-TRINITE de FECAMP
Regeste
Texte
l.2 priscorumque patrum monimentis expresse edocti, id certa ratione comperimus, quod
l.3 quicumque omnipotentis Dei premisso timore speque animatus perhennis vitȩ
l.4 aliquod quantulumcumque munusculum sanctȩ matri aecclesiȩ ex propriis jureque adquisitis
l.5 rebus contulerit, absque dubio in futuro ei recompensabitur superni bravii stema;
l.6 unde ego Richardus hujusce cespitis monarchus, ut credo summi Dei crebrerrimis
l.7 cordetenus agitatus hujusmodi inspirationis spiculis, quendam locum qui dicitur Fiscamus
l.8 dicatum in honore summi redemptoris, sacris ordinibus monachorum ex more mancipavi
l.9 quo perpetualiter inibi laudetur nomen Domini. Ut autem devotionis nostrȩ inconvulsa permaneat
l.10 ratio, decrevi locum illum ditari et augere. Ad augendam igitur vitam inibi Domino militantium
l.11 concedo, in ipso loco Fiscamo XII, bon. terre, XIIque domos, ȩcclesiam Beati Stephani cum
l.12 bon. VI, ȩcclesiam Beati Benedicti cum terra quȩ est inter duos fluvios, et molendino uno,
l.13 in Sclestetoth ȩcclesiam cum XII bon. terrȩ Leopini villam totam cum ȩcclesia et quicquid ad eam
l.14 pertinet, in Tormodi villa ecclesiam cum terra unius carrucȩ in Gansam villa ecclesiam
l.15 cum terra ad eam pertinente, ad Manonis villam ȩcclesiam cum XII bon. et acri terre, in villa quȩ
l.16 dicitur Dunus III ȩcclesias cum XLIIII bon. terrȩ ȩcclesiam villȩ que dicitur Barentinus
l.17 cum duobus hospitibus et aream molendini unam, aquamque villȩ a gordo de Pauliaco
l.18 usque ad Fagum Comitissȩ, villam quoque quȩ dicitur Campelli cum silva quȩ est a Valle Car-
l.19-bonaria usque ad vallem Villaris, eo pacto ut hȩc quȩ prefata sunt inviolabiliter
l.20 teneant inibi Deo militantes, absque ullius molestia et contradictione, sub manu nostrȩ
l.21 firmitatis fideliumque nostrorumque astipulatione.
l.22 [croix] Signum Richardi comitis. [croix] Signum Ricardi filii ejus. [croix] Signum Rotberti
l.23 filii ejus. [croix] Signum Rotberti archiepiscopi. [croix] Signum Hugonis Baiocensis episcopi.
l.24 [croix] Signum Hugonis Ebroicensis episcopi. [croix] Signum Mangisi Abrincensis episcopi.
l.25 [croix] Signum Nigelli vicecomitis. [croix] Signum Torstingi vicecomitis.
Bibliographie
HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, p. 255, n° 3 et planche 2.
FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 119-120, n° 31.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°2674 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2674»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2674/. Date de mise à jour : 29/03/12.