Rouen, AD Seine-Maritime, 16 H cart. 2

<< < / > >>

Numéro2670

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date08/1024(fiabilité :édition)

LieuFécamp(lat :Fiscanni publice)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche605   mm

Hauteur à droite620   mm

Largeur en haut305   mm

Largeur en bas470   mm

AuteurRichard II le Bon, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-WANDRILLE

Regeste

Confirmation générale de ses biens accordée à l'abbaye de Saint-Wandrille par le duc de Normandie Richard II.

Fac-similé

Texte

l.1 [Pax ubique hec elementa legentibus]. Quia humana fragilitate prepediti atque terrena inhabitatione aggravati, in multis offendimus omnes, eorum nobis patrocinia comparare
l.2 [necesse] est qui [et carnis impedimenta] viriliter abruppere et mondana fideliter proterentes inseri caelestibus meruere. Quod ego, RICARDUS nutu Dei Normannorum princeps aduertens,
l.3 consideratis Fontanellensis caenobii privilegiis, suggerentibus abbate et fratribus, jussi nonnullas libertates in unum colligere quae sub diuersis cyrographis habentur de Sancti
l.4 Wandregisili possessionibus quia carte quae plures sunt numero facile aut negligentia sepe perduntur aut fraude malignorum furtim subtrahuntur. Igitur haec omnia quae subter scripta
l.5 sunt, ab antiquis temporibus usque ad nostra tempora ad Fontanellense monasterium legitimo jure probantur: Fontanella, ubi constructum esse videtur illud monasterium quod pristino nomine sic
l.6 [est dictum] cum viculis ad ipsam respicientibus, videlicet Gothvilla, Bethevilla, Resentio, Caldebec, Ansgothmoulins cum omnium earum justicia alta et bassa per totam aebdomadam nundinarum
l.7 [medie quadragesime et arrestis; insuper] totam aquam fluentem ab Ansgothmoulins ad fluvium Sequanȩ cum omni piscaria; decimam quoque totius thelonei quod Rothomagi accipitur
l.8 [et in suburbio ejusdem] urbis, aecclesiam Sancti Laurentii cum hospitibus et terra ad eandem pertinente et consuetudinibus et in ȩadem urbe domum unam; similiter de Archis, et aecclesiam cum decimis
l.9 [et hospitibus et] piscaria per totam aebdomadam precȩdentem festum sancti Wandregisili; similiter decimam thelonei de Dieppa; aecclesiam de Botelles cum decimis, terris et hospitibus; aecclesi-
l.10-am [de Martegny] cum decimis, terris et hospitibus; aecclesiam Sancti Albini cum decimis et XII bouvatis terre et hospitibus; Nothvilla cum omnibus superius nominatis, solidis ac quietis ab
l.11 omni pontificali querela ; Carcuit in plano et bosco et villulis sibi adjacentibus, cum duobus molendinis et piscaria; aecclesiam de Gonneville et IIIIor hospites; in Bertrevilla, IX hospites
l.12 cum duobus coctariis et decimis; et alodum quem de me tenebant Osbernus et Ansfredus frater ejus, in Monasterio Odilerii cum ecclesia terris ac silvis et capella Sancti Desiderii, quando
l.13 facti fuerunt monachi, quorum sororem Papiam duxi in uxorem; villam quae dicitur Fontes in Brayo, in plano et bosco, et aecclesiam; Brendiaucourt cum aecclesia; aecclesiam de Novo Bosco;
l.14 [aecclesiam] de Bosmesnil cum suis pertinenciis; Esclaveles et aecclesiam cum consuetudinibus in foresta; Braemoustier et aecclesiam; aecclesiam de Freauville cum pertinenciis et hospitibus; aecclesiam de Basleyo
l.15 cum pertinentiis; Gliscuriam, in plano et bosco cum aecclesia; Bethencurt cum aqua, molendinis et pratis; aecclesiam de Gillemecurt cum decimis et aliqua parte terrarum; aecclesiam de Greinville cum
l.16 decimis, terris et hospitibus; et in Cocheriaumont, VII hospites; in Bernouvilla, terram et hospites; in Estrutat, terram et hospites et unam navem liberam et quietam ad omnem piscationem per omnes
l.17 portus Normannie; in Fiscannum, unum molendinum; Weravast et Hotot cum aecclesia et pertinentiis; et in Scrutavilla, II hospites; Louvelot, et aecclesiam cum decimis, et terris apud Mallevrier; liberum
l.18 quoque transitum baccorum eorum sive navium per Sequanam ascendentium aut descendentium, vina aut blada seu aliqua alia portantium et ab omni constuma pontagii vel transversi, quantum extenditur
l.19 justicia mea; in pago Baiocassino, Liberiacum cum aecclesia et omnibus suis appendiciis et aecclesiam de Calvomonte, aecclesiam de Cheus cum tota decima et terram unius carruce sufficientem
l.20 et IX hospites, aecclesiam Mesnilpatric, Basly et aecclesiam cum decimis et hospitibus et uno molendino, apud Cadomum I hospitem et decimam nundinarum de Prato ; in Oximensi pago, aecclesiam de Oximis,
l.21 cum decimis et II hospites et decimam thelonei, aecclesiam Cambagi, cum decimis et hospitibus et theloneo aecclesiam Ulmiri, aecclesiam de Avenele, aecclesiam de Argentele, cum decimis et hospitibus. Haec omnia,
l.22 non ex dono alterius sed ex mea largitione caenobium Fontanellense in perpetuum teneat ad restaurationem ejusdem loci qui a malignis et perversis dudum subversum fuisse dignoscitur. Quae mea auctoritate corroboro
l.23 ac confirmo, ac cum consilio et auctoritate episcoporum et abbatum meorum aeterno anathemate ferio eos omnes qui inde fraude aut violentia aliquid subtraxerint aut alienaverint cum testium subterascriptorum
l.24 [firma astipulatione]. SIGNUM RICARDI [croix] principis qui hanc cartam fieri jussit. Signum Papie [croix] comitisse. Signum Roberti [croix] Rothomagensis archiepiscopi. Signum Hugonis [croix] Ebroycensis episcopi.
l.25 [Signum Ricardi filii comitis] S. Vuillelmi [croix] filii Osberni. S. Ricardi [croix] filii Gisleberti comitis. Signum [croix] Mangisi episcopi Abrincatencis. Signum [croix] Rotberti [croix] episcopi. Signum Giraldi. [S. Rogerii Montis Gomerii, Signum Launomari
l.26 militis de Butetot]. Signum [croix] Odonis [croix] filii Launomari. S. Gisleberti [croix] de Noiers, S. Gisleberti [croix] de Fraisnoise.
l.27 [Actum Fiscani publice, mense mense] augusto, anno ab incarnatione Domini MoXXIIII, indictione VII, regnante Roberto rege

Bibliographie

LOT (F.), Etudes critiques sur l'abbaye de Saint-Wandrille, Paris, 1913 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, 204), n° 11, p. 42-44.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 113-116, n° 27.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2670 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2670»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2670/. Date de mise à jour : 17/11/14.