Beauvais, AD Oise, H 2436 n° 1

<< < / > >>

Numéro263

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1106(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBeauvais

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche445   mm

Largeur en bas245   mm

AuteurRaoul, fils de Foulques  de  BREUIL

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-LEU-D'ESSERENT

Regeste

Notice relatant la donation de prés au prieuré Saint-Leu-d'Esserent par Raoul, les revendications émises par le beau-frère, le frère et la nièce du donateur, l'abandon de ces revendications et les sommes versées à cet effet par le prieuré.

Texte

l.1 Notificamus Jhesu Christi Domini nostri redemptis sanguine quod Rodulfus filius Fulcoii prata quȩ habebat
l.2 juxta prata de Escerens dedit ecclesie Sancti Lupi et monachis Deo ibi militantibus pro redemptione animȩ
l.3 sue, suorumque parentum, laudante Willelmo fratre suo. Monachi vero receperunt eum in societate benef[act]-
l.4-orum ȩcclesiȩ tali tamen tenore ut quando ad obitum veniret pro hac elemosina sepulture traderent, nil ab eo querentes, nis[i]
l.5 sponte sua aliquid dare voluerit. Insuper dederunt ei quatuor libras Belvacensis monetȩ et un[um]
l.6 equum triginta solidorum ejusdem monetȩ. Qui promisit se esse garans erga omnes calupniatores ecclesie. Und[e]
l.7 fuerunt fidejussores domnus Gilbertus de Marlo, et filius ejus Drogo, testibus his: Gilberto de Marlo et Drogone,
l.8 filio ejus, et Philippo cognomento Compains. Postea venit quidam Burdinus qui habuit sororem ejus, et intulit calumpnia
l.9 predictis monachis dicens quod prata illa data erant prius uxori sue in matrimonium de qua habebat unam filiam.
l.10 Et ad hoc perventum est quod monachi dederunt ei viginti solidos Silvanectensis monetȩ. Laudavit ipse et fili[us]
l.11 ejus. Hujus rei fuerunt testes ex sua parte : Paganus de Planavalle, Ernoldus de Montetare, Rotbertus Albus,
l.12 Willelmus frater supradicti Rodulfi. Ex parte monachorum fuerunt testes : Philippus cognomento Compains, et Garn[erius]
l.13 frater ejus, Fulco major, Galo et Lambertus filii Ursonis, Rodulfus filius Fulconis de Brolio, Galterius filius Vulardi,
l.14 [et] Fulco filius ejus, Albertus de Maceriis, Arnulfus filius Rainardi.
l.15 Cum vero per multorum annorum curricula eadem prata quiete habuissent, Achardus junior frater eorum prav[o]
l.16 inflammatus consilio, predam agens nobis gravissimam intulit calumpniam. Sed hoc amici ecclesiȩ
l.17 egre ferentes, vix eum in ratione ponentes, sedaverunt. Ille autem de malis quȩ nobis intulera[t]
l.18 nimis penitens, fratrum, ac parentum plurimis audientibus helemosinam laudavit. Nos vero
l.19 ut pacis amatores ipsos eos deinque fratres perpetuo pacificos habere volentes, eis Belvacensis monetȩ
l.20 viginti solidos pro pace ac quiete dedimus. Peracta itaque concordia, ac pro conservanda pac[e]
l.21 peccunia data, cujusdam fratris nomine Fulcaldi nostre domus procuratoris manibus Rodulfus,
l.22 Guillelmus, et Achardus dextras dederunt, ac in sua fide quam in Christo vivunt promiserunt, no[bis]
l.23 se ulterius ecclesie nostre ullum inferre contrarium, sed et si diaboli deinceps aliquis malit[ia]
l.24 inflammatus, contra hec dona venire temptaverit, ipsi in omnibus potentum curiis quas monach[i]
l.25 ductu adire auderent illum victum, et elinguem reddere, ferendo erga omnes calumpniatores
l.26 justo juditio tuitionem atque garandiam sposponderunt. Istis testimonium ferentibus
l.27 Gilberto de Marlo et filio ejus Drogone, Radulfo filio Fulconis, et Radulfo de Bureio, Fulco major de Escerente
l.28 et Godefridus foristarius. Acta sunt hec anno dominicȩ incarnationis millesimo centesimo sexto, ind[icti]-
l.29-one quarta decima. Tempore vero aliquanto elapso, filia Burdini suprascripti Heluuidis
l.30 nomine cum viro suo Ingelranno calumpniam super his monachis intulit. Monachi autem concordiam
l.31 diligentes, ut super his ultra querimoniam nullam haberent, dederunt ei decem solidos Silvanectis monetȩ
l.32 et ipsa donum super altare posuit, concedente hoc ipsum marito ipsius. Hujus rei ex parte illorum testes sunt : Fulco
l.33 pater predicti Ingelranni, et Rainoldus de villa quȩ dicitur Rivis. Ex parte vero monachorum : Oddo prepositus illorum,
l.34 Lambertus filius Ursonis, Herbertus, Rainoardus, Arnulfus, et Fulco cognomento Porcus.

Notes

1

Bibliographie

MULLER (Eugène), Le prieuré de Saint-Leu d'Esserent. Cartulaire, 1e partie: de 1080 à 1150, Pontoise, 1900-1901, p. 9-12, n° 6.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°263 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°263»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte263/. Date de mise à jour : 24/11/14.