Paris, BNF, n.a.l. 2378 n° 1
Numéro2620
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1058(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseBeauvais
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurDrogon, évêque de BEAUVAIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-LUCIEN de BEAUVAIS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Sicut qui res ecclesiasticas subripiunt, et eas ad suos redigunt usus, animȩ suȩ detrimentum operantur, ita illi qui
l.3 ad sustentacionem et alimentum servorum Dei sacratis locis propria conferunt, in regno Dei partem et sotietatem habere
l.4 creduntur. Ad quod et nos pro modulo nostro pervenire desiderantes, contulimus sancto LUCIANO et monachis ejus comitatum et
l.5 vicariam quam tenebamus in villa eorum quȩ dicitur Vuarlosius, quia sepe querimoniam apud nos faciebant, de ministris
l.6 et vicariis nostris quod rusticos eorum male tractarent et injustis exactionibus et placitis gravarent. Que donatio ut
l.7 in futurum firma et stabilis perseveret, manu propria eam signavimus, et fidelibus nostris qui in agendo presentes fuerunt
l.8 tactu manuum roborandam porreximus, quorum nomina subnotantur.
l.9 [croix] Signum Drogonis episcopi. [colonne1] Signum Huberti abbatis. Nomina monachorum : Rotbertus, prior; Willelmus; Adelelmus; Odo; Gerardus; Landricus; Hugo; Elinandus; Eudo; Rainoldus; Lanscelinus; Rainerius; Odardus. [colonne2] Nomina clericorum : Walterus, archidiaconus; Warinus, thesaurarius; Rotgerus, archidiaconus; Hugo, archidiaconus; Herlandus; Ascelinus; Rotscelinus; Tetboldus. [colonne3] Nomina laicorum : Heylo; Ebruinus; Walo; Seyrannus; Rotbertus; Drogo; Ricardus; Ascelinus; Ernulfus; Drogo; Albertus; Hubertus; Warnerus.
Notes
Bibliographie
Chartes données à la Bibliothèque Nationale par M. H.-A. Meyer, in BEC, 57 (1896), p. 709-719, aux p. 710-711, p. 710-711.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2620 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2620»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2620/. Date de mise à jour : 29/03/12.