Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 81
Numéro2616
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1049(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche250 mm
Hauteur à droite285 mm
Largeur en haut370 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurBernard
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 transigere absque multiformium vitiorum rubigine, debet pro modulo datum sibi tempus pȩnitentiȩ gratiam
l.3 divinȩ pietatis et misericordiȩ considerando non neglegere. Sed quia paucorum est prout expediret tremendȩ
l.4 ultionis et divini examinis preveniendo juditium strenuȩ justis et sanctis operibus operam dare, divinȩ pietatis
l.5 clementia prospiciens et consulens humanȩ fragilitati, omnibus in commune dat remedium salutare, quo va-
l.6-leant compotes fieri totius salutaris indulgentiȩ et participes felicitatis ȩternȩ, dum sanctarum scripturarum pagi-
l.7-na incitat nos ad exercenda opera pietatis et misericordiȩ. Loquitur enim per prophetam : Date inquit helemosinam et omnia
l.8 munda sunt vobis. Quapropter ego Bernardus nomine, plurimorum peccatorum pregravatus pondere, ultimum jam anhe-
l.9-lans spiritum, ob redemptionem et salutem animȩ et aggravantium delictorum mundationem et purgationem fatio do-
l.10-nationem conditori omnium Deo, ejusque sanctis apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio sub eorum honore consecrato
l.11 cui etiam prodesse magis quam preesse videtur domnus abbas Odilo, ex michi jure debita hereditate, dans videlicet unum
l.12 mansum in pago Maticensi situm et in villam Laorniaco constitutum et in agro Laliacense determinatum. Terminatur
l.13 a mane via publica, a medi die terra Alardi, a sero rivus volvens, a certio ipsa hereditas. Hoc igitur man-
l.14-sum dono predicti loci habitatoribus legittima donationis firmitate cum omnibus suis appenditiis videlicet campis, vineis,
l.15 pratis, silvis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, totum ad integrum usque ad inquiren-
l.16-dum, ut ab hodierna die et deinceps teneant et absque ullius contradiccione possideant. Si quis vero hujus legalis do-
l.17-nationis auctoritatem corrumpere vel contradicere temptaverit, perpetuȩ malediccionis et excommunicationis titulo deno-
l.18-tetur, et judiciaria convictus potestate auri libras XX persolvere cogatur.
l.19 Signum Bernardi qui fieri et firmare rogavit. Signum Constantini, fratris ejusdem Bernardi. Signum Bertȩ matris eorum.
l.20 Signum Arnulfi. Signum Drogoni. Signum Gisleberti. Signum Livonis. Signum Godulrici. Signum Aremberti.
l.21 Signum Aschei.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 287-288, n° 2094.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2616 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2616»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2616/. Date de mise à jour : 29/03/12.