Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 51

<< < / > >>

Numéro2566

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/984(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche335   mm

Hauteur à droite325   mm

Largeur en bas515   mm

AuteurDiacre Sindilenus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Sindilenus, diacre, donne à l'abbaye de Cluny des vignes situées dans la villa Verolias, dans le pagus de Mâcon, sous réserve de jouissance viagère.

Fac-similé

Texte

l.1 Dum in hujus aevi vivitur peregrinatione summopere elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat, dicente apostolo : Dum tempus habemus, operemus bonum.
l.2 Quapropter ego Sendelenus, levita, reminiscens malorum meorum peccaminum atque reminiscens futurum Dei juditium, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Clu-
l.3-niacum cui preest domnus abba Maiolus, aliquid ex rebus meis quȩ sunt sitȩ in pago Matisconensi atque in villa Verolias : hoc est vineam unam quam mihi contulit avuncu-
l.4-lus meus Sendelenus atque uxor ejus Odila eo quod de sacris fontibus me susceperunt ; terminatur vero ipsa vinea a mane via publica, a medio die de ipsa heredi-
l.5-tate et terra consortorum, a sero terra Attonis, a certio terra Gentionis. Dono etiam et aliam vineam quȩ est inter me et fratrem meum unam medietatem quae
l.6 terminat a mane et a medio die via publica, a sero terra Jopponi, a certio de ipsa hereditate. Dono etiam et aliam vineam quȩ appellatur Rotunda quȩ termi-
l.7-natur de tribus partibus via publica, a medio die terra Leterii. Itemque dono et aliam vineam in jamdicta villa quȩ fuit Vuandalfredi quȩ termi-
l.8-nat a mane terra sancti Petri et servorum ejus, a medio die similiter, a sero aqua volvente, a cercio terra sancti Petri et Rotrudis.
l.9 Haec omnia denominata dono Deo et supradictis apostolis et ad prefatum locum sicut jam dixi pro remedio animae meae ac patris mei et matris meae necnon etiam
l.10 avunculi mei Sendeleni atque Odilae uxoris ejus omniumque parentum meorum ac fidelium, ea igitur ratione ut quamdiu vixero teneam et possideam,
l.11 et in vestitura vineam illam que est inter me et fratrem meum medietatem quae mihi evenit in presenti concedo. Si quis autem hujus donationis
l.12 cartam a me libentissime factam scindere vel calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum offensam incurrat,
l.13 sitque pars ejus cum Dathan et Abiron quos vivos terra absorbuit, cum Juda etiam traditore Domini et cum his qui dixerunt domino Deo: Recede
l.14 a nobis, nisi ad emendationem venerit et ne inpune transisse videatur, auri libras quinque persolvat, et inantea hȩc donatio
l.15 firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice.
l.16 Signum Sendeleni levitae qui fieri et firmare rogavit. Signum Gyrardi. Signum Ademari. Signum MalguiNi. Signum Bernardi.
l.17 DATA MENSE JULIO, ANNO TRICESIMO HLOTHARII REGIS. VUARNERIUS HUMILIS LEVITA ROGATUS SCRIPSIT.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 718-719, n° 1694.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2566 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2566»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2566/. Date de mise à jour : 29/03/12.