Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 54

<< < / > >>

Numéro2561

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date07/982(fiabilité :édition)

LieuCluny(lat :Cluniaco coenobio publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Largeur en haut195   mm

Largeur en bas215   mm

AuteurGui et Raina son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gui et Raina, son épouse, donnent à l'abbaye de Cluny une vigne située dans la villa Maciacus et la moitié d'un champ situé dans la villa Crusiacus, dans le pagus de Mâcon, sous réserve d'usufruit.

Texte

l.1 Dum in hujus vitȩ vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione summa
l.2 cum devotione elaborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem prove-
l.3-niat. Unde ego Vuido atque Raina uxor mea, recognoscentes atque me-
l.4-tuentes venturum Dei judicium, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad
l.5 locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris quȩ sunt sitȩ in pago Matisconensi, in villa
l.6 que vocatur Maciacus : hoc est vineam cum conquestu quem de Richerio comparavimus.
l.7 Habet autem ipsa vinea et ipsum conquestum, ex omni parte fines de ipsa hereditate.
l.8 Donamus etiam medietatem campi in villa que vocatur Crusiacus, habetque fines ipse
l.9 campus ex una parte via publica, ex aliis partibus de ipsa hereditate. In tali
l.10 autem tenore facimus hanc donacionem, ut quamdiu vixerimus nos duo usum et fruc-
l.11-tum possideamus, et qualiscumque ex nobis duobus ante alium obierit, orum omnium supra-
l.12-dictarum rerum medietas, ad jam nominatum locum perveniant, et in vestitura
l.13 omni anno IIII sextarios de vino persolvamus ; post nostrum vero amborum disces-
l.14-sum hae res denominate ad sanctum Petrum sine ullo contradicente perveni-
l.15-ant. Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere
l.16 voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, cum diabolo etiam
l.17 in Tartaro dampnacionis retrudatur, nisi ad emendacionem venerit et ne inmunis
l.18 transsisse videatur, cogente potestate auri libras IIII persolvat, et inantea
l.19 firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa. Actum Cluniaco
l.20 coenobio publice. Signum Vuidonis et uxoris suȩ Rayne qui hanc do-
l.21-nacionem fecerunt, firmarique rogaverunt.
l.22 Data per manus Achedei sacerdotis, qui vice cancellarii rogatus scrip-
l.23-sit, in mense julio, regnante rege Lothario anno XXVIII.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 655-656, n° 1618.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2561 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2561»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2561/. Date de mise à jour : 29/03/12.