Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 45
Numéro2559
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/982(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche300 mm
Hauteur à droite290 mm
Largeur en haut255 mm
Largeur en bas260 mm
AuteurPrêtre Robert
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 vocem ita inquiens : Facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna
l.3 tabernacule ; itemque : Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Quapropter ego
l.4 Rodbertus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo monasterio Cluniacho aliquid ex rebus
l.5 hereditatis meae pro remedium anime meae remissionemque meorum pecaminum, seu avunculi mei
l.6 Natali, ceterorumque meorum parentum : hoc est terram que adjacet in pago Matisconense, in villa
l.7 quae vocatur Ad Luviniacum, in agro Griviliacense, quicquid in illis villis habere visus sum,
l.8 totum ad integrum trado ad supradenominatum locum : hoc est terris, vineis, pratis, silvis,
l.9 pascuis, molendinis et quicquid in his villis habere video, totum exquisitum et ad inquiren-
l.10-dum dono, faciantque jamdicti loci rectores ab hodie et deinceps de ipsis rebus quicquid facere
l.11 voluerint. Si quis autem huic donacioni aliquam calumniam movere voluerit aut ex parentibus meis
l.12 vel heredibus, primitus iram incurrat omnipotentis Dei et sanctorum omnium, et coactus vi potestatis auri
l.13 persolvat libras IIIIor et postea haec donacio fixa stabilisque permaneat stipulacione subnixa.
l.14 Signum Rodberti qui hanc donacionem fecit, firmarique rogavit. Signum Adalardi.
l.15 Signum Teudulfi. Signum Duranni.
l.16 Data mense maio, regnante rege Hlothario anno XXVIII. Joslenus vice cancellarii
l.17 rogatus scripsit.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 648-649, n° 1611.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2559 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2559»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2559/. Date de mise à jour : 29/03/12.