Paris, BNF, n.a.l. 2573 n° 9
Numéro2553
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date09/981(fiabilité :étude diplomatique)
LieuRavenne(lat :Ravenn?)
DiocèseRavenne
RégionEmilie-Romagne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche315 mm
Hauteur à droite335 mm
Largeur en haut490 mm
Largeur en bas700 mm
AuteurPaul de TRAVERSARIA
BénéficiaireHonestus, archevêque de RAVENNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 in Italia anno [...], die [...] mensis septembrii, indictione [...], domino sancto et meritis beatissimo atque apostolico patri patrum domno Honesto sanctissimo sanctȩ catholicȩ Ravennatis ecclesie archiepiscopo, nobilis vir Paullus qui vocatur de Traversaria
l.3 filius quondam Petri seu filiis et nepotibus meis tantum. Facilis impetrandi via est quociens beneficia a sancta vestra Ravennate ecclesia quod juri ejus non noceceat postulari sed id semper apostolatui vestro ordinare confidimus et quoniam speramus uti fundus in integrum qui vocatur
l.4 Roditula qui fuit de quondam Sergio presbitero qui vocabatur Buccaluvio, in terra fines ab uno latere massa quȩ vocatur Caput Bovis, ab alio latere Roditula de Gaudioso et de Johanne Buccaluvio seu a tertio latere puteolo atque a quarto latere fossa de Silva majore
l.5 percurrente, que predictum fundum cum vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, salectis, sationalibus, arbustis, arboribus pomiferis et infructiferis diversisque generibus et cum omnibus a predicto fundo pertinentibus constitutum territorio Liviense, plebe Sancti Panchracii, verum
l.6 eciam concedistis nobis domum in integrum quȩ vocatur Nova cum curte et orto et puteo, sitque Lapello in integrum vel cum ingresso et egresso suo et cum omnibus sibi pertinentibus constituta in hac civitate Ravenne ad forum non longe a basilica Sanctȩ Agnȩ martiris,
l.7 in terra fines ab uno latere platea publica que pergit inter ardicam sanctȩ Agnȩ et parietem muri ipsius domi, ab alio latere platea publica quȩ pergit ad forum seu a tertio latere androna publica inter ortum ipsius domi et alias ortoras ad capitulium
l.8 atque a quarto latere possidet Andrea consobrino meo filio quondam Petri de Rosa, quȩ prȩdicta res juris sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie enfiteuticario modo postulamus largiri. Nos qui supra nobilis vir Paulus qui vocatur de Traversaria filius quondam Pe-
l.9-tri seu filiis et nepotibus meis donec nos divinitas in hac luce jusserit permanere, sub denarios sex pro predicto fundo Roditula et pro jamdicta domo denarios DUODECIM pensione singulis quibusque indictionibus actoribus sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie inferre
l.10 debeamus, ea vero conditione prefixa ut suprascriptas res nostris propriis expensis seu laboribus laborare, defensare et ipsam domum restaurare et meliorare Deo debeamus adjutore, nichilque de omni expensa
l.11 quam inibi fecerimus ab actoribus sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie in superius affixa pensione quoquomodo reputari debeamus nullamque tardietatem aut neglectum tam ad inferendam suprascriptam pensionem quamque ad culturam vel
l.12 meliorationem predictarum rerum facere debeamus, sed ante nominatam pensionem omni martio mense infra indictione sine aliqua excusatione aut dilatatione actoribus sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie persolvere debeamus
l.13 et ne cuiquam presens preceptum aut suprascriptas res alicui homini dare vel vendere seu transferre aut oponere vel commutuare aut in alio venerabili loco relinquere audeamus per nullum ingenium vel argumentum, sed nec aliquan-
l.14-do adversus sanctam vestram benefactricem nostram Ravennatem ecclesiam cuiquam contra justitiam tractare aut agere nisi propria causa si contigerit per justitiam tantummodo ventilare audeamus. Quod si in aliqua tardietate
l.15 aut neglectu vel controversia inventi fuerimus extra agere de his quȩ superius affixis conditionibus non solum de hoc precepto recadeamus, verum eciam daturi erimus parti sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie ante omnem litis
l.16 initium aut interpellationem penȩ nomine auri ebrizo uncias sex, et si non persolserimus multociens dictam pensionem infra biennium ut leges censeunt, tunc post penȩ solutionem licentia sit actoribus sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie nos exinde
l.17 expellere et qualiter previderint ordinare, sed et post transitum nostrum quorum supra quando Domino placuerit, tociens dictas res cum omnibus quȩ inibi a nobis aucta, facta meliorataque fuerint ad jus dominiumque sanctȩ
l.18 vestre Ravennatis cui est proprietas revertatur ecclesia. Quam petitionis nostrȩ paginam Deusdedit notario sanctȩ vestrȩ Ravennatis ecclesie scribendam rogavimus in qua nos subscripsimus vel signum sanctȩ crucis fecimus testibusque a nobis rogatis
l.19 obtulimus subscribendam, quamque in arcivo sancte vestrȩ Ravennatis ecclesie sub stipulatione et sponsione tradimus recondendam per futuris temporibus sub die mensis et indictione suprascripta Ravennȩ.
l.20 [croix] Paulus filio quondam Petrus dux in ac peticione a me facta [subscripsi] et testes scribere rogavi.
l.21 [croix] Petrus qui vocatur Teucio negotiator in ac peticione testis subscripsi.
l.22 [croix] Martinus negotiator in ac peticione rogatus testis [subscripsi].
l.23 [croix] Johannes filio quondam Liuto in ac peticione rogatus testis [subscripsi].
Notes
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2553 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2553»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2553/. Date de mise à jour : 29/03/12.