Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 32

<< < / > >>

Numéro2542

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/07/977(fiabilité :édition)

Lieunon identifié(lat :"castro Montis Malarii publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche455   mm

Hauteur à droite425   mm

Largeur en haut175   mm

Largeur en bas185   mm

AuteurHumfredus

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Humfredus donne à l'abbaye de Cluny l'église Sancti Aunemundi, située dans la villa du même nom, dans le pagus de Lyon, sous réserve de jouissance viagère.

Fac-similé

Texte

l.1 Catholicae fidei professoribus monita salvatoris alto corde rimantibus
l.2 luce clarius elucet quod idem redemptor noster previdens mortales mor-
l.3-talibus rebus contemptis caelestibus diu adesuros, suamque salutem
l.4 per varios mundanos casus prodituros, unum salutare remedium consulen-
l.5-do infirmitati eorum providit, quo et peccata sua redimerent, et tem-
l.6-poralibus bonis penitus non egerent. Dicendo enim : Date helemosinam et
l.7 omnia munda sunt vobis, ostendendo palam effecit omnem spem in con-
l.8-fessione peccatorum et ablutione scelerum consistere. Quapropter
l.9 noverint cuncti quod ego Umfredus haec recogitans dono Deo
l.10 et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus
l.11 meis que sunt site in pago Lugdunense, aecclesiam in honore sancti
l.12 Aunemundi in villa quam vocant ipso nomine cum omnibus ad se per-
l.13-tinentibus, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, farinariis,
l.14 aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, omnia
l.15 ex omnibus totum ad integrum, in eo tenore ut quamdiu ego ad-
l.16-vixero teneam et possideam. Porro in vestitura in presenti dono
l.17 decimas prefate aecclesiae ex integro. Et post meum discessum hae
l.18 res cum omni integritate ad locum Cluniacum perveniat. Facio autem
l.19 hanc donationem pro animȩ meȩ remedio et pro expiatione scele-
l.20-rum meorum ut mihi propiciari dignetur Dominus. Si quis autem adversus hanc
l.21 donationem consurgere temptaverit, quilibet homo ex parentibus
l.22 meis seu aliqua potestas aut ulla intromissa persona contra
l.23 hanc donationem aliquam litem commovere, nisi quam cito ad emenda-
l.24-tionem venerit, omni maledictioni subjaceat, et judiciaria
l.25 cogente potestate auri libras IIII exolvat, et inantea
l.26 firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa.
l.27 Actum castro Montis Malarii publice. Signum Umfredi qui fieri jussit
l.28 pro anima sua et Vuichardi, Umberti, Vuiguoni, in tali tenore ut omni tempore
l.29 sint in communione fratrum hae res denominate, pro omnibus fidelibus
l.30 defunctis, et si aliquis in benefitium dederit aut scamium fecerit, ad propin-
l.31-quos ejus revertantur ex integro.
l.32 Signum Tedonis. Signum Anscherici. Signum Ugoni. Signum Milonis archipresbiteri.
l.33 Signum Stephani. Signum item Umfredi.
l.34 Data per manum Aldebaldi regnante
l.35 Conrado anno XLmo.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 489-490, n° 1433.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2542 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2542»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2542/. Date de mise à jour : 29/03/12.