Beauvais, AD Oise, H 2290 n° 2
Numéro254
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1097(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche140 mm
Hauteur à droite160 mm
Largeur en bas480 mm
AuteurDrogon, seigneur d'AUNEUIL
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-catur, et desistat a pravo incepto. Quapropter litteris notum fieri volumus tam presentis quam futuri temporis hominibus domnum Drogonem generum domini Adelardi ipsum et uxorem ejus Rohais nomine,
l.3 ac filium ejus Hugonem, concessisse ecclesiȩ Sancte Mariȩ matris Domini de Anetulo et monachis de Majori Monasterio ibidem famulantibus quicquid eidem ecclesie dederat sive concesserat domnus Adelar-
l.4-dus socer ejus, videlicet ipsam ecclesiam et locum ubi officinȩ factȩ sunt et totam decimam totius villȩ, necnon et decimam molendinorum atque silvarum suarum Teles scilicet atque Brai, pratum etiam de Bungencurt et pratellum Nonnȩ, terras quoque sci-
l.5-licet campum de Calevot, campumque de Fontenella, campum de Ulmedia et campum de Haia Frogeri, campum ad sanctum Martinum, et campum de Forest, et vallem de Iterf ntana, Bordelcamp, campum quoque ubi vinea est et curtis monachorum,
l.6 molendinum etiam quod Becherellum dicitur, silvam quoque Pincemont dictam, ortumque ad Clarenbalt, theloneum et viariam de atrio et et de omnibus terris quas dedit, vineam Belvaci, et mansuram et domum, et campum de Piro, et duos
l.7 colibertos, Gualterium Artuc cum uxore ac liberis, et Gualterium fratrem ejus. Concessit etiam terram ad Friencurt, quam Rainerius et Durandus dederunt, et silvam juxta Pincemont quam Lanzelinus de Baincurt dedit, et curtillum ad Faveroles quem Ilbertus
l.8 dedit, et Baincurt quod dedit Lanzelinus, et Masengi quod dedit Ursus de Monasteriolo, et terras quas dedit Hainricus in alto monte et Masengi, qui monachus factus est, decimam quoque de alto Villari quam dedit Odo, et illam
l.9 quam Rogerius Cochelinus dedit quotannis quam dedit Gualterius de prato coherenti predicto prato, et reredecimam de Banterlun et vallem Salecani quam dedit Otmundus et decimam de Friencurt quam dedit Gualterius de Reinbutviler, et partem ecclesie de Reinbutviler quam dedit Gualterius del Bosc et quam dedit Lanzelinus de Baincurt, et pratum de Lisla quod dedit Radulfus et carredam feni et molendinum de Gerbertmaisnil, et vineam de Frotmercurt quam dedit Odo, et vineam
l.10 quam dedit Gilbertus, et aream a Gausleno emptam ubi furnus est, et terram ab Haduide emptam de Reinbutviler, atque salem de Medanta, quem domnus Adelardus dederat. Hec et omnia quȩ possidebant monachi eo
l.11 tempore de dominio et feudo domni Adelardi integre et perfecte concessit gener ejus jamdictus Drogo, et uxor ejus Rohais, ac filius eorum quem solum habebant Hugo in manu tenens X denarios anglicos quos ei dedit Hugo prior pro autorizamento anno incarnationis dominicȩ MXCVIIo.
l.12 Hoc viderunt et audierunt hi idonei testes: Gualterius de Anetulo, et filius ejus Arnulfus, Robertus de Sarafontana, Adam et filius ejus, Gauslenus, Hilo, et filius ejus, Emelinus, Gualterius filius Adelelmi, Radulfus de Saisnencurt,
l.13 Gualterius de Gruenmaisnil, Albericus, Stephanus, Radulfus, Robertus de Curionru, Adelelmus, Galterius prepositus, et nepos ejus, Robertus de Renbutviler, Lanzelinus de Baincurt, Hugo de Brueris, Lanbertus frater Drogonis, Radulfus de Valeris,
l.14 Rogerius de Gamages, Drogo Pirarius de Lisi, Albuinus, et frater ejus Drogo. Dederunt autem pro hac concessione
l.15 predicto Drogoni domnus Hugo prior et alii fratres qui tunc temporis ibi erant X libras Belvacensis monete.
l.16 Concessit etiam eidem Drogoni predictus Adelardus
l.17 pro hac auctorizamento dimidium Lisi.
Notes
Bibliographie
DELADREUE (L.-E.), Auneuil, notice historique et archéologique, dans Mémoires de la société académique de l'Oise, 9 (1874), p. 388-480, p. 472-474, n° 2.
GUYOTJEANNIN (Olivier), Episcopus et comes. Affirmation et déclin de la seigneurie épiscopale au Nord du royaume de France (Beauvais-Noyon, Xe - début XIIIe siècle), Genève-Paris, 1987 (Mémoires et documents publiés par la société de l’Ecole des Chartes, 30), p. 107 et n° 180.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°254 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°254»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte254/. Date de mise à jour : 24/11/14.