Beauvais, AD Oise, H 2431
Numéro251
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1081(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche375 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurHugues, comte de DAMMARTIN
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Texte
l.2 et egestate cum Christo vivere possit. Quod ego comes Hugo de Domno Martino mente pertractans et propter innume-
l.3-rabilia peccata mea justum judicem Deum vehementer expavescens, de bonis michi a Deo collatis elemosinas statui
l.4 quȩ pro peccatis meis sine intermissione orarent, et juxta scripturȩ autoritatem omnino ea extinguerent. Quapropter tam
l.5 instantibus quam futuris et maxime heredibus et successoribus meis notum fieri volo quod ȩcclesiam de Hescerent, et altare, et atrium,
l.6 et decimam in manu Vuidonis Belvacensis episcopi de quo hȩc omnia [tenebam] tali pacto reddidi quatinus ecclesiȩ Clunnia-
l.7-censi donaret et ad serviendum Deo monachos Clunniacenses qui hȩc haberent in ea statueret. Postea vero cupiens
l.8 ut monachi in prefata ȩcclesia Deo servientes multo magis amplificarentur, donavi ecclesiȩ Clunniacensi et eis quicquid habe-
l.9-bam in villa de Hescerent, terras scilicet arabiles, et silvas, prata et vineas, servos et ancillas, hospites et justiciam, et om-
l.10-nes consuetudines, annem quoque subter currentem cum transitu, feodum quoque Vuidonis de Rupe, et feodum Rogerii de Nantolio.
l.11 Concessi etiam ut si aliquis de hominibus vel militibus meis vellet aliquando de feodo suo ecclesiȩ beati Lupi aliquid donare
l.12 vel vendere omnino id sibi liceret facere, absque ulla requisitione alterius concessionis vel dono pecuniȩ, quam ego vel aliquis
l.13 successorum meorum exigeret. Hec dona feci annuente Philippo rege, et Hugone regis fratre de Crispeio et ejus uxore
l.14 Adela. Uxor vero mea Roaidis concessit, et filius meus Petrus, et filiȩ meȩ Basilia, Adalaidis, Eustachia, presentes fuerunt, et
l.15 prefatum donum laudaverunt et confirmaverunt. Philippus rex laudavit et confirmando subscripsit, anno regni sui XX. Testes
l.16 ex parte regis fuerunt: Adam dapifer ejus, Herveus pincerna, Gervasius stabularius, Hugo de Crispeo et Adela uxor ejus, subscrip-
l.17-serunt, et hi ex parte eorum testes fuerunt: Petrus filius Tetbaldi, Adam frater ejus, Lambertus frater ejus, Gualcherius, Tetbaldus, Dro-
l.18-go dapifer. Ex parte mea et uxoris meȩ, et Petri filii mei, et filiarum mearum supradictarum hi testes fuerunt: Robertus filius Anseis,
l.19 Valterius filius Martini, Ilgerius et Drogo dapifer meus.
Notes
Bibliographie
MULLER (Eugène), Le prieuré de Saint-Leu d'Esserent. Cartulaire, 1e partie: de 1080 à 1150, Pontoise, 1900-1901, p. 1-4, n° 1.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 264-266, n° 103.
GUYOTJEANNIN (Olivier), Episcopus et comes. Affirmation et déclin de la seigneurie épiscopale au Nord du royaume de France (Beauvais-Noyon, Xe - début XIIIe siècle), Genève-Paris, 1987 (Mémoires et documents publiés par la société de l’Ecole des Chartes, 30), p. 71 et n° 18.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°251 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°251»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte251/. Date de mise à jour : 24/11/14.