Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 86
Numéro2502
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date942(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche235 mm
Largeur en haut390 mm
Largeur en bas400 mm
AuteurRoland
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 animarum nostrarum necnon et parentum nostrorum tam vivorum quam defunctorum insuper etiam omnium fidelium catholicorum et ut Deus me in itinere conservet quo ego Romam ad aeclesiam
l.3 Sancti Petri pergere volo, dono atque trado aliquid de rebus juris mei, id est vineam unam sitam in comitatu Matisconense, in villa Canavas, que vinea abet in longum perticas XIIII,
l.4 in transverso VI, in agro Maciacense, ad monasterium Cluniense quod in onore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli constructum est, ubi Odo abbas preesse videtur. Habet autem as termi-
l.5-nationes ab oriente terra Teutbranni, a meridie vinea Vuillelmi, ab o[ccidente] vinea Sendeleni, ab aquilone vinea Ermenrici.
l.6 Siquidem, ut supradictum est, dono predictam vineam atque transfundo ad ipsum monasterium vel ad ipsam casam Dei et de meo jure in ejus dominio transmuto, eo tenore ut ab hodie et dein-
l.7-ceps, ipsi qui ibidem Deo deserviunt et sanctis ejus medietatem scilicet ejusdem vineȩ pro vestitura et censu, quamdiu vixero, teneant. Post mortem vero meam in eorum dominium ex integro
l.8 deveniat, et in omnibus quicquid exinde facere voluerint, licentiam habeant. Si quis vero, quod minime fieri credo, aliquis de propinquis meis vel parentibus, vel ullus
l.9 homo extiterit, qui contra hanc donationem a me factam venire aut temerare presumpserit, cui litem intulerit, judiciaria potestate cogente, auri libram componat
l.10 et hec carta firma et inconvulsa, omni tempore permaneat, cum stipulatione subnexa.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 293-294, n° 293.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2502 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2502»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2502/. Date de mise à jour : 29/03/12.