Chantilly, Musée Condé, Arm. 83 Q

<< < / > >>

Numéro250

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date1069(fiabilité :texte)

LieuBouillon(lat :Bullioni)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurGodefroid III le Barbu, duc  de  BASSE-LOTHARINGIE

BénéficiaireAbbaye  de  GORZE

Regeste

Godefroid III, duc de Basse-Lotharingie, donne à l'abbaye de Gorze l'église Saint-Dagobert de Stenay avec ses dépendances, auxquelles s'ajoutent différents biens.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Godefridus, Dei gratia dux et marchio. Dignum et animabus nostris utile ac necessarium
l.2 esse censemus, ut qui diutius in hujus mundi pelago conversati, et per ejus vel adversa vel prospera, variis casibus, veluti secundis ac contra-
l.3-riis ventis, agitati sumus, tandem aliquando salvatoris Domini clementiam invocantes, portum salutis et tranquillitatis apprehendere sataga-
l.4-mus, et ipsi domino Deo nostro, pro omnibus quae nobis tribuit, saltem parum quidlibet retribuere festinemus. Quod ita competenter posse
l.5 fieri speramus et credimus, si in ȩcclesiis quae sub nostro jure fuerant hactenus constitutȩ, sed non satis idonee divini servitii executoribus insti-
l.6-tutae, Deo religiose servientes monachos aggregemus, et eis de nostris prȩdiis ac reditibus unde sibi ministrentur necessaria prerogemus, ut
l.7 dum eos illis bona temporalia procuramus, Deo propiciante participari bonis eorum spiritualibus valeamus. Unde ego Godefridus, dux, instinctu
l.8 et supplicatione venerande collateralis nostre Beatricis multoties sollicitatus, consideransque ȩcclesiam Sancti Dagoberti apud Satanacum villam
l.9 juris nostri et pretiosis ipsius sancti martyris ossibus et multis aliis sanctorum pignoribus illustratam, sed a canonicis inibi sub carnali vita degentibus
l.10 et sua potius quam divina querentibus usquequaque neglectam, virum boni testimonii et sanctae conversationis Heinricum Gorziensem abbatem et monachos ejus,
l.11 cum consilio domni Evrardi sanctae Trevirorum sedis archiepiscopi in cujus diocesi locus ipse situs erat, ceterorumque fidelium Dei ac nostrorum convocavimus
l.12 et illis remotis istos in locum eorum substituimus. Quapropter notum esse volumus tam futuris quam prȩsentibus sanctae Gorziensis ȩcclesiae filiis et
l.13 fidelibus, quia ȩcclesiam jamdictam Sancti Dagoberti sancto Gorgonio et abbati Gorziensi Heinrico et successoribus ejus legali donatione concedi-
l.14-mus et confirmamus, et cum omnibus rebus sibi ex antiquitate appendentibus delegamus sed est in dotibus altaris, in decimis, campis, pratis, pascuis,
l.15 silvis, piscationibus, censibus, capaticis, et omnibus aliis pertinentiis. Prȩterea superaddimus eis judiciarium mansum, superponimus cum
l.16 redditibus suis ȩcclesiam sitam apud villam Mosacum, adjungimus decimas omnium terrarum ipsius potestatis indominicatarum, hoc est in censibus
l.17 terrarum, in capaticis virorum et feminarum, decimam moliture et piscium molendinorum nostrorum, decima caseorum ad nostram curiam pertinentium, decimas etiam
l.18 rerum beneficatarum. Donamus etiam eis vineam apud villam vocabulo Columbarium et pratum quod dicitur Ad Cavirol juxta pratum nostrum
l.19 indominicatum, sed et corvatam in loco qui vocatur Blarzis Fontana, et hec omnia eis confirmamus jure quieto possidenda per secula.
l.20 Ad hoc ne quis hominum sive liber, sive servus, sive judex, sive advocatus, huic nostre donationi contraire presumat, neve ei in ullo vel
l.21 otio vel negocio refragator vel temerator existat, nostrae potestatis auctoritate et banno prohibemus et interdicimus, et omnes successores nostros ut
l.22 idem prohibeant et propulsent votis omnibus flagitamus. Et ut hȩc donatio et confirmatio perpetuum memoriale obtineat nec cujusquam obli-
l.23-vionis vetustati subjaceat, hanc descriptionem testamentalem jussimus exarari et nostri sigilli impressione simulque testium idoneorum
l.24 affixione signari.
l.25 [croix] Signum Godefridi ducis. Signum Beatricis conjugis suae. Signum Godefridi filii sui. Signum Hezelini comitis. Signum Fulconis comitis.
l.26 Signum Herbranni castellani. Signum Herbranni filii sui. Signum Alberti filii sui. Signum Gisleberti. Signum Godescalci. Signum Roderici. Signum Balduini.
l.27 Signum Godefridi. Signum Hugonis. Signum Tetbaldi. Signum Herberti. Signum Vuarini. Signum Rotgeri. Signum Ratboldi. Signum Rodulfi. Signum Richeri. Signum Alonis.
l.28 Actum Bullioni, anno dominicae incarnationis millesimo LXoVIIIIo,
l.29 indictione VIIa, regnante Heinrico filio gloriosi imperatoris
l.30 Heinrici anno regni ejus XIIIo [sceau].

Notes

1

Bibliographie

D'HERBOMEZ (A.), Cartulaire de l'abbaye de Gorze, Paris, 1898, (Mémoires et documents publiés par la Société Nationale des Antiquaires de France. Mettensia; 2), p. 240-242, n° 138.

LESORT (André), Les Chartes du Clermontois conservées au Musée Condé à Chantilly (1069-1352), Paris, 1904, p. 53-55, n° 1.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°250 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°250»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte250/. Date de mise à jour : 29/03/12.