Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 6
Numéro2498
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/938(fiabilité :édition)
Lieunon identifié(lat :actum "Montisco villa", firmatum "villa Curti")
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche275 mm
Hauteur à droite280 mm
Largeur en haut400 mm
Largeur en bas395 mm
AuteurArtaud
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 cui preest domnus Odo reverendus abba et quo consistit concio monachorum sibi credita. Quapropter ego, in Dei nomine, Artaldus, fratris
l.3 mei Gerardi elemosinarius, consenciente uxore ejus Ermengart ac filiis Girardo et Artaldo donamus ad prefatum locum, pro reme-
l.4-dio animȩ ejusdem Gerardi et nostra communi salute, aliquid de rebus juris nostri donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est mansus indominicatus
l.5 quem ipse adquisivit de hereditate Vuiniarii et heredibus ejus. Sunt vero ipse res sitȩ in pago Ledunense, in agro Canaviacense, in villa quȩ
l.6 dicitur Quinciacus, in loco qui cognominatur in Monte Madio, totum et ad integrum cum omnibus suis appendiciis donamus cum vineis, campis, pratis,
l.7 silvis et cum omni supraposito ubicumque ipsȩ res adjacent quȩ ad predictum mansum pertinere videntur sicut prefatus Vuiniarius tenuit et
l.8 possedit et ipse Gerardus post ejus discessum obtinuit, ea ratione ut a die presenti et deinceps, ipsas possessiones cum omni integritate et
l.9 sine aliqua diminutione monachi et rectores supradicti coenobii teneant et possideant ad stipendium servorum Dei ibidem consistentium.
l.10 Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus nostris aut de vasallis ipsius seu ulla intromissa persona
l.11 contra hanc elemosinariam cartam calumniam aliquam generare aut litem inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis
l.12 et offensam apostolorum ejus incurrat parsque ejus cum Dathan et Abiron atque Juda traditore Domini fiat et nisi ad emendationem venerit, nomen ejus
l.13 de libro vitȩ deleatur. Ista vero donatio a nobis facta et corroborata semper firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.
l.14 Signum Artaldi et signum Ermengardi qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. Signum G. [colonne1] Signum Artaldi. Signum Gunduini. [colonne2] Signum Arcodi. Signum Aremberti. [colonne3] Signum Rotbaldi. Signum Archenardi. [colonne4] Signum Geraldi. Signum Poncii. [colonne5] Signum Walefredi. Signum Amalgarii. Signum Warenfredi. Signum Dodonis. Signum Rainerii. Signum Letelmi. Signum Ingelardi. Signum Guntelmi. Signum Martini. Signum Gisaldi. Signum Archenardi. Signum Benzonis.
l.15 Actum Montisco villa, firmatum villa Curti, mense januario, anno secundo regnante Luduico rege.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 466-467, n° 482.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2498 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2498»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2498/. Date de mise à jour : 29/03/12.