Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 4
Numéro2494
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/935(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche190 mm
Hauteur à droite210 mm
Largeur en bas370 mm
AuteurRamaldus
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Igitur ego Ramnaldus, considerans districtum Domini judicium, pro remedio animȩ meae ac parentum meorum vel omnium fidelium Christianorum salute, dono ex rebus meis
l.3 alodum, videlicet qui mihi jure hereditario evenit, Deo et sancto Petro ac beato Paulo in Cluniaco monasterio ad stipendia fratrum ibi degentium, reservato tamen
l.4 mihi quamdiu ego tantum advixero usu fructuario, consentiente scilicet Alexandra uxore mea. Est namque situm in pago Matisconense, in fine Rofiacensi et termina-
l.5-tur a mane vinea sancti Petri jamdicti monasterii, a sero vinea Manbodi, a latere terra Autberti cum suis heredibus, quarta parte via publica. Ea quidem ratione
l.6 hunc alodem sicut adjacet cum vinea et terra et prato in una clausura Deo et sanctis ejus Petro et Paulo ut supradictum est trado quatinus annis singulis pro usufruc-
l.7-tuario quem mihi soli reservo jamdictis fratribus in censum de vino tempore vindemiarum sextarios VIIII persolvam. Si quis vero, si ego ipse aut ullus ex heredibus
l.8 vel quȩlibet persona hanc donationis auctoritatem infringere temptaverit, in primis iram Dei et beatorum Petri et Pauli offensionem incurrat et deinceps
l.9 auri libras V judiciali potestate cui litem intulit reddere cogatur, et haec carta inconvulsa permanens repetitio ejus nullum effectum obtineat, stipulatione
l.10 subnixa. Manu propria firmavi et ad corroborandum tradidi. Signum Ramnaldi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit.
l.11 Signum Alexandrae conjuge ejus. Signum Anscherii filii eorum. Signum Vuidonis nepotis ipsius. Signum Livonis. Signum Adelelmi.
l.12 Signum Aiulfi. Signum Arnaldi. Signum Eldefredi. Signum Teodaldi. Signum Dodonis. Signum Anselardi.
l.13 Signum Beraldi. Signum Cristiani.
l.14 DATA MENSE JANUARIO, ANNO XII REGNANTE RODULFO REGE. ALDEBRANNUS SUBSCRIPSIT.
Notes
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 414-415, n° 427.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2494 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2494»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2494/. Date de mise à jour : 29/03/12.