Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 2

<< < / > >>

Numéro2492

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date01/926(fiabilité :édition)

Lieunon identifié(lat :"Rofiaco "villa" publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche240   mm

Hauteur à droite235   mm

Largeur en haut275   mm

Largeur en bas270   mm

AuteurFredoenus et Rotard

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Fredoenus et Rotardus d'une part, et l'abbé de Cluny Bernon, d'autre part, échangent trois prés situés dans la villa Rufiaco, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Bernonem, abbatem, et congregationem Sancti Petri de Cluniaco, necnon et ab a-
l.2-lia parte Fredoenum et Rotardum, ut terras eorum inter se commutarent. Quod ita et fecerunt. In primis donat, atque commutat Fredoenus et
l.3 Rotardus partibus sancti Petri, aliquid ex rebus eorum quȩ sunt site in pago Matiscense, in agro Rufiacense, in villa Rufiaco. Hoc sunt prata III.
l.4 Unum pratum terminat, de uno latere ad terram sancti Petri, de alio ad ipsos commutatores, in uno fronte rivo volvente, in alio
l.5 ad terram sancti Petri et Aremberti. Habet in longo perticas XXXVIII, in uno fronte perticas XI, in alio VIIII. Infra istas terminationes et pertica-
l.6-tiones totum ad integrum. Secundum pratum est in ipso loco, qui terminat de uno latere ad terram sancti Desiderii, de alio sancti Petri, in uno fronte
l.7 rivo volvente, in alio ad terram sancti Desiderii. Habet in longo perticas XXVI, in ambobus frontibus perticas II. Infra istas terminationes totum ad inte-
l.8-grum. Tertium pratum est in ipso loco, qui terminat de uno latere ad terram de ipsa hereditate, de alio sancti Petri, in uno fronte similiter, in alio incre-
l.9-pito. Habet in longo perticas XXII, in ambis frontibus perticas II. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum commu-
l.10-tamus. Similiter in conpensatione harum rerum, donat atque commutat domnus abba, partibus Fredoeni et Rotardi, in ipso pago et in ipsa
l.11 villa, similiter prata III. Unum pratum quod est subtus Roccam, terminat de duobus lateribus ad terram ipsorum commutatorum, in uno fronte rivo volven-
l.12-te, in alio ad terram sancti Petri et ad ipsos commutatores. Habet in longo perticas XVIIII, in uno fronte perticas XI, in alio VIII. Infra istas termina-
l.13-tiones et perticationes totum ad integrum. Secundus pratus est in Vetis Canevas, qui terminat de uno latere via publica, de alio ad terram sancti Petri et sancti Martini,
l.14 de uno fronte ad terram Arlebaldi cum suis heredibus, in alio Constantii cum suis heredibus. Habet in longo perticas XXI, in uno fronte perticas XII,
l.15 in alio XXII. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum. Tertius pratus est in ipso loco, qui terminat de duobus lateribus
l.16 ad terram Arlebaldi, in uno fronte ad terram sancti Petri, in alio via publica. Habet in longo perticas XX, in ambis frontibus perticas IIII. Infra istas
l.17 terminaciones et perticationes totum ad integrum ipsos pratos, inter nos, commutamus, ut faciat unusquisque de eo quod accipit, quicquid
l.18 voluerit, nullo contradicente. Si quis vero contra hanc commutationem aliquid temtare aut calumniare voluerit, auri libras II componat,
l.19 et commutatio ista inter nos facta, firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Rofiaco villa publice.
l.20 Signum Fredoeni, Signum Rotardi, qui commutatione ista fieri et firmare rogaverunt. Signum Radoldi. Signum Cristiani.
l.21 Signum Leotardi. Signum Arnaldi. Signum Richardi.
l.22 Ego Maymbodus levita rogatus scripsi, die martis, mense januario, anno III regnante
l.23 Rodulfo rege.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 251-252, n° 259.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2492 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2492»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2492/. Date de mise à jour : 29/03/12.