Paris, BNF, coll. de Picardie t. 291 n° 5

<< < / > >>

Numéro2445

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1107(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseLaon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche460   mm

Largeur en haut350   mm

Largeur en bas380   mm

AuteurManassès, évêque  de  SOISSONS

BénéficiaireAbbaye  de  NOTRE-DAME  de  NOGENT-SOUS-COUCY

Regeste

Manassès, évêque de Soissons, place l'autel de Crécy sous la dépendance de l'abbaye Notre-Dame de Nogent-sous-Coucy, moyennant le paiement annuel de cinq sous.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE PA[TRIS ET FILII] ET SPIRITUS SANCTI, AMEN. Ego MANASSES, Dei gratia Suessorum episcopus.
l.2 Cum omnibus fidelibus per [dispensatione]m nobis creditam debitores sumus, majorem tamen diligentiam his impendere exigimur;
l.3 majore circa eos devotione [astrin]gimur, quos a negotiis seculi se sponte videmus removisse, et ad vacandum Deo et insistendum orati-
l.4-oni quietem et secretum elegisse. Horum igitur quidam, illi videlicet fratres qui in monasterio Sancte MARIȩ apud Noviandum
l.5 monachicam et religiosam agunt vitam, ita nobis et majoribus nostris sua devotione et sinceritate karissimi extiterunt ut eos,
l.6 quamvis intra episcopium nostrum minime consistant, non minus quam nostros proprios honoraverimus, beneficiis quoque et donis auxerimus.
l.7 Quod ergo eis nostra beneficentia pro Dei amore contulit, memoriȩ placuit litteris assignare, ne posteritati quicquam vel igno-
l.8-rantia vel malitia liceat demutare. Preerat siquidem illi monasterio donnus Wibertus abbas, qui sapientia et inno-
l.9-centia sua nos sibi valde conglutinavit, a quo rogatus sum ut altare de villa quȩ dicitur Crecis, quod quidam potentium
l.10 nomine Wido, Widonis de Cociaco filius, ex majorum beneficio a nobis et ab ȩcclesia nostra tenebat, eidem monasterio conferrem.
l.11 Idem enim abbas, religioso quo pollebat consilio, cum predicto Widone tractaverat, ut altare illud possidere laicus periculum
l.12 crederet, ȩgeratque ut prefato monasterio pro salute sua illud redderet, si tamen ego, ex cujus beneficio erat, annuerem et efficerem.
l.13 Ego vero ac libens id effeci, neque enim hoc intellexi beneficii nostri minorationem sed utilem commutationem, et quasi de leva
l.14 transferre in dexteram. Concessi igitur altare de Creci prenominato Sanctȩ Dei genitricis MARIȩ monaste-
l.15-rio, annuente Ansculfi archidiaconi nostri et clericorum nostrorum voluntate, ita videlicet ut cura ejus per manum nostrȩ
l.16 principalis ecclesiȩ decani dispensetur; et inde V solidos quotannis persolvantur canonicis nostris in festivitate sancti GERVASII,
l.17 post mortem vero meam in anniversario meo. Ut autem concessio hȩc cum determinatione sua inconcussa permaneat, ana-
l.18-thematis interpositione confirmamus, sigilli etiam nostri impressione et signis convenientibus corroboramus.
l.19 Signum MANASSE EPISCOPI. [colonne1] Signum Ansculfi archidiaconi. Signum Lisiardi prepositi. Signum Bernardi decani. Signum Petri archidiaconi. Signum Fulconis archidiaconi. Signum Hugonis precentoris. [colonne2] Signum Odonis sacerdotis. Signum Gualteri sacerdotis. Signum Rotberti diaconi. Signum Odonis diaconi. Signum Fulconis diaconi. [colonne3] Signum Ansoldi subdiaconi. Signum Laurentii subdiaconi. Signum Herberti subdiaconi. Signum Gualteri subdiaconi. Signum Adam subdiaconi. [colonne4] Signum Ansculfi acoliti. Signum Ingenulfi acoliti. Signum Durantis acoliti. Signum Leonis acoliti.
l.20 Actum dominicȩ incarnationis anno MCVII, epacta [...], concurrente [...], indictione [...] .

Notes

1

Bibliographie

DUPLESSIS (T.), Histoire de Coucy, Pr, p. 134, Pr, p. 134.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2445 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2445»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2445/. Date de mise à jour : 29/03/12.