Paris, BNF, coll. de Picardie t. 283 n° 3
Numéro2434
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1101(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseSoissons
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche260 mm
Largeur en bas180 mm
AuteurChapitre cathédral d'AMIENS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CORNEILLE de COMPIEGNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 salutem et bonam pacem. Quoniam gesta mortalium oblivioni tradit successio temporum, memo-
l.3-riȩ tradere volumus tam presencium quam futurorum pactum quoddam quod, in presencia multorum
l.4 proborum et nostra, constat esse definitum. Adelemus Ambianensis filiique ejus simulque ejus
l.5 familia villam sanctȩ Compendiensis ecclesiȩ que Andiceium dicitur injuste depredati fuerant et
l.6 homines familie ecclesiȩ ipsius incarceraverant. Quapropter ab archiepiscopo Remensi ecclesiaque
l.7 Compendiensi et nostra excumunicati fuerant. Unde conterriti et penitencia ducti, quia ea
l.8 que predictȩ ecclesie injuste abstulerant omnino reddere non potuerunt, traversum
l.9 omnium rerum proprietatis predictȩ ecclesie, quod ad Vinarcurt eis persolvere solebat, ipse pater
l.10 Adelelmus filiique ejus et conjunx ipsi ecclesiȩ habendum perpetuo concesserunt. Necnon an-
l.11-nuentibus eisdem quartam partem traversi Longȩ Aquȩ Thomas filiusque ejus Herbertus
l.12 pro emendatione predicti forisfacti ipsi ecclesie perpetuo induxerunt. Preterea pepigerunt
l.13 sacramentoque fidei suȩ se obligaverunt quod si quippiam adversus eandem ecclesiam
l.14 de cetero deliquissent, infra dies octo si conventi ab ipsa ȩcclesia fuerint se penitus emenda-
l.15-turos. Scienter vero adversus ipsam ecclesiam deinceps forisfacturos nichil, sub simili sacramento con-
l.16-firmaverunt. Hoc quoque sancitum est anno millesimo centesimo primo incarnationis
l.17 dominicȩ, sub testimonio Rogeri decani Ambianensisque cleri, Rogeri cantoris, Anscheri
l.18 sacerdotis, Clari et Hagenonis diaconorum, Willelmi quoque et Geroldi subdiaconorum,
l.19 laicorum vero Rotberti militis fratris tesaurarii et Bernardi de Sancto Maxcencio et Thome de Lui-
l.20-liaco, multorumque aliorum. Cui assercioni interfuerunt canonici sancte Compendiensis ecclesiȩ
l.21 Geraldus prepositus, Hildierus Nivelo. Hoc quoque definito rogatu ipsius Adelelmi filiorumque et
l.22 uxoris illius, decanus clerusque Ambianensis ecclesie violatores hujus concessionis vinculo excumunicatio-
l.23-nis percusserunt sigilloque ejusdem ecclesiȩ hanc cartam sigillaverunt.
l.24 [sceau].
Notes
Bibliographie
MOREL (E.), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Corneille de Compiègne, Montdidier puis Paris, 1904-1909, t. 1, p. 56-57, n° 25.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2434 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2434»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2434/. Date de mise à jour : 29/03/12.