Paris, BNF, coll. de Picardie t. 291 n° 3
Numéro2430
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/1100(fiabilité :édition)
LieuLaon(lat :Lauduni in sinodo)
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche455 mm
Hauteur à droite440 mm
Largeur en bas305 mm
AuteurEnguerran II de Coucy, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME de NOGENT-SOUS-COUCY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 studio devotis, temporalia nostra communicare apostolica auctoritate jubemur, ego Ingelrannus, gratia
l.3 Dei Laudunensium episcopus, decrevi precibus fratris nostri Godefridi abbatis Sanctȩ MARIȩ Noviandi
l.4 assentire, et quia majus aliquid non occurrit vel pauxillulum quid ecclesiȩ Noviandi concedere.
l.5 Habebat siquidem quidam canonicus noster Ebalus altare in villa Otmundicurte quod, longa bellorum
l.6 infestatione colonis attritis et fere consumptis, pene ad nichilum redactum erat. Quia vero predictus
l.7 frater noster Godefridus in eadem villa terras habebat, oportunitatem habuit ecclesiam ejusdem villȩ
l.8 aliquatenus restituere. Ut ergo opera ejus non essent infructuosa, convenit cum predicto Ebalo ut
l.9 ejus assensu ego cum archidiacono Waltero ecclesiȩ Noviandi altare illud in perpetuum concederem,
l.10 eo tenore ut ipsi Ebalo et cuicumque personȩ post eum de altari illo investitȩ singulis annis duos
l.11 modios frumenti et sextarium unum pisȩ domi ejus ecclesia Noviandi persolvat, insuper et circadam eidem
l.12 personȩ in manum in sinodo tribuat, persona vero pro altari reddat. Preterea eidem ecclesiȩ Noviandi decem
l.13 modios vini apud villam Brouncurt, quos predecessor noster Elinandus episcopus dederat eidem ecclesiȩ, confirmando
l.14 concessimus. Ut autem hec facta stabilia et inconvulsa permaneant, hoc scriptum testimonii fieri
l.15 precepimus et in sinodo confirmavimus. [colonne1] Signum Ingelranni episcopi. Signum Walteri archidiaconi. Signum Harduini decani. [colonne2] Signum Ebali archidiaconi. Signum Drogonis sacerdotis. Signum Ebali diaconi. [colonne3] Signum Fulconis decani. Signum Haimonis sacerdotis. Signum Haimonis decani. [colonne4] Signum Odonis cantoris. Signum Johannis sacerdotis. Signum Gerardi decani.
l.16 Actum Lauduni in sinodo, anno dominicȩ incarnationis MC, indictione VIII, epacta VII, concurrente VII.
l.17 [sceau].
l.18 Ego Ansellus cancellarius Sanctȩ Mariȩ relegi.
Notes
Bibliographie
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 126, n° 53.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2430 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2430»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2430/. Date de mise à jour : 29/03/12.