Paris, BNF, coll. Baluze t. 398 n° 2

<< < / > >>

Numéro2423

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date01/05/1099(fiabilité :édition)

LieuRome(lat :Rome apud Beatum Petrum)

DiocèseNîmes

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche730   mm

Hauteur à droite165   mm

Largeur en haut380   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  PSALMODI

Regeste

Urbain II, pape, confirme les biens et les privilèges de l'abbaye de Psalmodi.

Fac-similé

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO FULCONI, SALMODIENSI ABBATI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM.
l.2 Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas [postulata vires] indubitanter assumat.
l.3 Proinde nos juxta petitionem tuam, dilecte in Christo fili Fulconi abbas, Psalmodiense cenobium, quod ex antiquo jure ad sedem apostolicam pertinere cognoscitur, apostolice sedis auctoritate munimus. Sta-
l.4-tuimus enim ut quecumque bona quascumque possessiones idem monasterium hodie possidet sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium juste atque canonice
l.5 poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec visa sunt nominibus propriis exprimenda: [in territorio Biterrensi], castro Lunate monasterium
l.6 Juncellense, [in pago] Nemausensi, in villa [Cornilianica] ecclesiam Sancti Juliani cum cellis suis, in villa Athacianica ecclesiam Sancte Marie, in castro [Salignano ecclesiam] Sancti Juliani, in Asperas
l.7 ȩcclesiam Sancti Petri, in Andurenco [ecclesiam] Sancti Andree, in Aquadiva ecclesiam Sancti Petri, in [Margines] ecclesiam Sancti Cirici, in Malespel ecclesiam Sancti [Romani, in Telliano] ecclesiam Sancti [Silvestri], in Ripa
l.8 [stagni ecclesiam Sancti Sebastiani, in Touana] ecclesia Sancti [Thome], in Candiaco ecclesiam [Sancti Petri, in Vistrico ecclesiam Sancte Marie et in alio loco ecclesiam Sancti Boniti, in Virinas ecclesiam Sancti Salva]-
l.9-toris, [in Venranico ecclesiam Sancti Michaelis et in Valle ecclesiam Sancte Marie; in pago vero] Arelatensi, ecclesiam et prioratum Sancti Romani cum cellulis [suis et ubi vocant Castrum Velaus]
l.10 ecclesiam Sancti Saturnini; et [in pago Aquensi, in valle Amata cellulam Sancti Salvatoris cum] ecclesia que est in castro Cucurone, id [est] Sancti [Michaelis cum appendiciis suis et in castro]
l.11 Ansuis ecclesiam Sancti Stephani [et in alio loco ecclesiam Sancti Lanberti et in alio loco ecclesiam Sancti Petri] quam vocant Pomeirols; et [in pago Athensi, ecclesiam Sancti Pauli et in alio loco ecclesiam]
l.12 Sancti Andree ubi vocant [Reclusum, in Opeda ecclesiam Sancti Andree; et in pago Sisterico ubi dicunt] Baulis, ecclesiam Sancte Marie cum appenditiis suis, [id est ecclesiam Sancti Channati et Sancti Sa]-
l.13-turnini et in alio loco ecclesiam [Sancte Mariȩ ubi vocant Camarlaias cum appenditiis suis; in] pago vero Sustantionensi ubi vocant [Mutationes, ecclesiam Sancti Acisdi et ubi vocant Candii]-
l.14-anigas ecclesiam Sancte Marie [et in villa Mizanigas duas ecclesias de Sancta Columba et in villa] Varinigas ecclesiam Sancte Agathe et ubi vocant [Cerecelles ecclesiam Sancte Marie et ecclesiam Sancti]
l.15 Mathei et ubi vocant [Subicinas ecclesiam Sancti Stephani, in castro Lupiano ecclesiam] Sancte Cecilie et ubi vocant Marinnana ecclesiam [Sancti Cristofori cum cellis suis, id est ecclesiam Sancti Johannis]
l.16 et ecclesia Sancte Eulalie, ubi [dicunt Perur; in pago Uzetico, in valle Combats ecclesiam Sancti Briicii] et ecclesiam Sancti Stephani de Eremo et ecclesiam Sancti Petri [de Taraus cum omnibus ad ipsa monasteria vel ecclesias]
l.17 pertinentibus. Decernimus ergo [ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut] ejus possessiones auferre vel [ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fa]-
l.18-tigare, sed omnia integra [conserventur, eorum pro quorum gubernatione concessa] sunt, usibus omnimodis profutura. [Sepulturam quoque ejusdem loci omnino liberam esse decernimus],
l.19 ut eorum, q[ui illic] sepeliri [deliberaverint, devotioni et extreme voluntati, nisi forte excomunicati sint, nullus obsistat. Missas sane in predicto Salmodiensi cenobio per episcopos
l.20 fieri publicas, nisi ab abbate invitati fuerint, prohibemus et omnes episcoporum injurias atque gravamina presentis decreti pagina removemus. Si qua sane in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps,]
l.21 dux, comes, [vicecomes, judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hanc nostre] constitutionis paginam sciens [contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove com]-
l.22-monita, si non satisfactione [congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat] reamque se divino judicio [existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissi]-
l.23-mo corpore ac sanguine Dei [et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine] districte ultioni subjaceat. Cunctis [autem eidem loco justa servantibus sit pax]
l.24 domini nostri Jhesu Christi, quatenus et [hic fructum bone actionis percipiant et aput districtum judicem] premia eterne pacis inveniant. [AMEN. AMEN].
l.25 Scriptum per manum Petri [notarii regionarii et scriniarii sacri palatii].
l.26 [[rota] [benevalete]].
l.27 Datum Rome apud beatum [Petrum per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, kalendis maii, indictione] VIIa, anno dominicȩ incarnationis Mo[XCoIXo], pontificatus [autem dompni Urbani secundi pape XIIo].

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5797.

WIEDERHOLD (Wilhelm), Papsturkunden in Frankreich, 4. Provence mit Venaissin, Uzegeois, Alais, Nemosez und Nizza, Berlin, 1907 (Nachrichten der königlichen Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Beiheft, 4), p. 61-64, n° 6.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2423 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2423»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2423/. Date de mise à jour : 29/03/12.