Paris, BNF, coll. de Picardie t. 287 n° 2

<< < / > >>

Numéro2414

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date04/08/1084(fiabilité :édition)

LieuRibemont(lat :apud Ribotmontem)

DiocèseLaon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-NICOLAS-DES-PRES  de  RIBEMONT

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme les donations faites par Anseau de Ribemont à l'abbaye Saint-Nicolas-des-Prés de Ribemont, et lui accorde la libre élection de l'abbé.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE TRINITATIS, PHILIPPUS, DEI GRATIA FRANCORUM REX. Antiqua consuetudine ac dili[gen]tia predecessorum nostrorum ad tempora nostra cautum extitit et provisum que a fidelibus legali-
l.2-ter ecclesiis ac monasteriis conceduntur possidenda, litteris ad succedentium temporum no[titiam] commendare, ad obstruendam vero et refutandam quorumdam malignantium videlicet ac bo-
l.3-nis invidentium improbitatem, sigillo nostre majestatis insignire. Unde notum fieri volumus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris quod Ansellus de Ribotmonte adiit sere-
l.4-nitatem nostram, obsecrans ut quandam abbatiam, quam ipse constituerat proxime Ri[bot]montem in honore sanctȩ Dei genitricis et beatissimi confessoris Nicholai, et nos in perpetuum
l.5 stabilem ac firmam fore concederemus et nostrȩ majestatis vigore corroboraremus, et quecumque eidem loco largiebatur de bonis suis, sine advocatione et absque omni consuetudine, quam inde
l.6 requirat deinceps tam ipse quam sui successores nec alius quilibet, nisi fratrum oratio[nes in] ipso loco Deo militantium, in perpetuum solute et quiete possidenda et habenda. Cujus petiti-
l.7-oni benigne ac pie annuendo, prefatam abbatiam in posterum amodo stabilem et ratam fore statuimus, firmando quoque concessimus et concedendo firmavimus, id ipsum postulante domno
l.8 Helinando, Laudunensi episcopo, ut locus ipse deinceps solutus sit et quietus et fratres, monach[ali religione ibidem Deo servientes, ab omni in[quietu]dine et subjectione cujuslibet persone, sal-
l.9-va reverentia et ex christianitate debita et canonica subjectione sanctȩ Laudunensis eccl[esie et] ipsius sedis episcopi. Quecumque vero a prefato A[nsello] eidem loco donata sunt, villam videli-
l.10-cet quȩ dicitur Luciacus, villam quȩ dicitur Montiniacus, villam quȩ dicitur Moncellis, [et quod ei]dem loco contulit apud Albre[ceias et a]pud Macerias, et apud Audoncurtem, et du-
l.11-os molendinos apud Ribotmontem, et silvam et terram que est inter duas aquas, et servos [et ancillas] et cetera omnia ipsius abbatiȩ, monachi soluta et quieta teneant et possideant, sine ad-
l.12-vocatione et absque omni consuetudine, quam deinceps inde requirat tam ipse quam succe[ssores] sui nec alius quilibet, nisi orationes fratrum ibidem Deo servientium. Ad hȩc siquidem,
l.13 quecumque prefato loco a fidelibus donata sunt vel fuerint, fratribus ipsis annuimus possiden[da]. Eorum autem abbate ingresso viam universȩ carnis, vel si alio aliquo modo eidem
l.14 monasterio abbas defuerit, de ipso loco abbatem eligant communi consilio et assensu [vel de] alio quocumque monasterio voluerint; electus vero communi consilio capituli atque Anselli,
l.15 seu ipsius heredis, ad benedicendum ducatur atque tunc demum curam animarum per pas[torale]m virgam accipiat et monachis deinceps abbas ordinetur. Ut vero hȩc superius inserta omnia
l.16 in perpetuum firma et inconvulsa permaneant, memoriale istud inde fieri et nostri nominis [caracter]e et sigillo signari et corroborari precepimus. Si quis autem adversus hoc nostrȩ majestatis
l.17 firmamentum, aliquid temptare presumpserit, [auri libras fisco regio C persolvat, et ipse dampnabitur] regiȩ majestatis reus, calumpnia vero illius [irrita] fiat. Actum apud Ribotmontem, anno
l.18 [incarnati Verbi millesimo octogesimo IIII, indictione septima, anno regni Philippi Francorum regis] XXIIII, presentibus his quorum nomina subtitulata sunt. [chrisme] Gilbertus ad vicem Goisfridi
l.19 [cancellarii, Parisiorum episcopi, relegendo subscripsi].
l.20 [monogramme]. [croix].
l.21 SIGNUM Elinandi, Laudunensis episcopi.
l.22 Signum Rainaldi, Remensis archiepiscopi. Signum Rotgeri, Catalaunensis episcopi. Signum Rabodonis, Noviomensis episcopi. Signum Gerardi, Camer[acensis episcopi]. Signum Gerardi, Taruennensis episcopi. Signum Roriconis, Ambian[e]nsis episcopi. Signum Ingelramni, Suessionensis episcopi. Signum Widonis, Belvacensis episcopi.
l.23 Signum Hugonis, Pontici comitis. Signum comitis Eubali de Rocei. Signum comitis Ra[inaldi] Suessio[nensis]. Signum comitis Balduini Valentian. Signum Eustatii, Catalaunensis vicedomni. Signum Laz[elini Belvacensis. Signum Bald]uini de Guzeih. Signum Radulfi, filii Blith[...]. Signum Widonis de Lescires. Signum Widonis de Vitrei. [Signum Bernardi de Ribotmon]te. Signum Petri castellani. Signum Rotberti Anguisel.
l.24 Signum Walberti Laudunensis. Signum Winemari Laudu[nensis].
l.25 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 190, n° 3.

STEIN (H.), Cartulaire de Saint-Nicolas-des-Prés près de Ribemont (Aisne), dans Mémoires de la société académique des sciences, arts, belles-lettres, agriculture et industrie de Saint-Quentin, 4e sér., 5 (1883), p. 112-338, p. 43, n° 15.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 279-282, n° 110.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2414 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2414»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2414/. Date de mise à jour : 29/03/12.