Paris, BNF, coll. de Lorraine t. 977 n° 1
Numéro2405
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/06/1058(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMetz
RégionLorraine
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche495 mm
Largeur en bas340 mm
AuteurAdalbéron III, évêque de METZ
BénéficiaireAbbaye de SAINT-CLEMENT de METZ
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 JUCUNDIUS. Notum vobis facere cupimus quandam nostri a Deo dispositi censuram judicii, quam non ab aliquo nisi ab ipso totius bonitatis et justitiȩ
l.3 auctore in intimis nostri cordis insitam scimus, ut una mecum tutores ac defensores beatȩ matris nostrȩ sanctae videlicet existentes aecclesiȩ
l.4 vitȩ retributionem assequi mereamur in aeternȩ quietis requie. Oportet nos non tepide, non trepide, sed cum justitia et ȩquitate quod aliis
l.5 esse cupiunt, scilicet honeri et miseriȩ qui audatia et cupiditate magis filios ejusdem quibus prodesse debuerant, vi et sevitia pravi animi
l.6 contendunt rapere, distrahere ac disperdere, quam ullius auxilii vel defensionis ope juvare. Quadam igitur die cum minus
l.7 impeditus terrenarum cura sollititudinum intra menia Mettensis urbis, in loco proprie sedis commoraremur, affuit ardor sensibus
l.8 nostri cordis adire sacra limina beatorum conffessorum CLEMENTIS atque FELICIS affectu sacrȩ pietatis et vere religionis commissique
l.9 gregis visitationis. Ad post effusas omnipotentis Dei clementiȩ preces cum fratrum expetissemus colloquium, pari voto animi
l.10 communique consilio cordis cuncta cohors sacrȩ clientelȩ, genibus advoluta nostris, adversus advocatum sive defensorem
l.11 redituum suorum querimoniam magnarum calumniarum habere cȩpit, qui non ut defensor sed velut depredator extirpa-
l.12-torque propriȩ tuitionis esse videretur. Quibus valde compatiens consilio et ammonitione mihi commitantium insequentis
l.13 diei tempore statutum est placitum hujusmodi correctionis cui adesse jussi sunt ex omni abbatia villici quicumque valerent
l.14 occurrere, ut eorum assertione doceremur utrum vera an falsa forent quȩ dicebantur. Haec ergo III nonas junii, gesta sunt, IIII
l.15 feria post ascensionem Domini ad celos. In crastino vero, id est II nonas ejusdem mensis, acciti quam plurimi non modo auditu quȩ didice-
l.16-ramus verum per plura contra jus et contra fas audientes eodemque advocato in presentia nostri devicto et undique assertionibus hujus-
l.17-cemodi cohercito, ore cunctorum sanctitum est ut cuncti pagenses qui advenerant constricti legibus rectitudinem ad-
l.18-vocatorum quam a predecessoribus priscorum temporum didecerant coram profiterentur, quod et actum est. Professi
l.19 sunt ergo amplius non sibi debere nisi unum panem et unum solummodo denarium atque sextarium unum avenȩ ab una-
l.20-quaque domo, excepto illis de Pomeriaco qui superaddunt unum obolum in servitio; et hoc cum sacramento magnȩ
l.21 astipulationis affirmatum coram fidelibus nostris est, sed et hoc quod nullum placitum, nisi abbas ejusdem coenobii secum eum
l.22 duceret, infra abbatiam habere vel tenere debuisset neque ab aliquo qui annonam ab ipso abbate vel dispensatoribus
l.23 ejus acciperet ut piscatores et bubulci, servitium ei daretur. Hȩc ergo gesta sunt ut jamdictum est II nonas junii,
l.24 anno ab incarnatione Domini millesimo LVIII, indictione XI, regnante domino Jhesu Christo, Heinrico juniore tertii
l.25 Heinrici filio imperante, Adelberone tertio feliciter in sedem pontificalis infule inthronizato, Haga-
l.26-none abbate hȩc procurante, comite Folmaro, Odolrico nostri loci advocato de quo ratio ista, Meinzone judice,
l.27 Amolberto legislatore. Hi sunt testes hujus rei idonei: [colonne1] Albertus primicerius, Johannes custos, Matfridus archidiaconus, Girvoldus similiter archidiaconus, Bardo laicus, Marchoardus, Cuno privignus ejus.
l.28 Hȩc sunt nomina jurantium: [colonne2] Avaldus, Amolfridus, Angelulfus, Remigius, Everardus, Martinus, Arnulfus, Vuipaldus, Durandus, Gerramnus, Albertus, [colonne3] Alecrinus, Mainfridus, Otgerus, Giraldus, Elbucius, Mainerus, Karus, Martinus, Bertulfus, Bitto, Liebaldus, Bovo.
Notes
Bibliographie
Histoire de Metz, par les religieux bénédictins de la Congrégation de Saint-Vanne, 6 vol., Metz, 1775, t. 3, Pr, p. 91-92.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2405 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2405»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2405/. Date de mise à jour : 29/03/12.