Reims, AD Marne, 56 H 206
Numéro24
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date07/1040(fiabilité :édition)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche385 mm
Largeur en bas315 mm
AuteurGui, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-REMI de REIMS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Ego Wido, Dei gratia Remorum archiepiscopus, notificare cupio ȩcclesiȩ nostrȩ tam prȩsentibus quam futuris fidelibus qualiter a domno abbate Theoderico cȩterisque fratribus oratus
l.3 et exoratus altare de vuilla quȩ dicitur Crusciniacus pro animae meae remedio, Sancti Remigii tradiderim coenobio,
l.4 ad Dei honorem, beati quoque patris et antecessoris nostri Remigii amorem evidenter considerans,
l.5 par esse justis petitionibus adquiescere dominumque honorari in sancti sui confessoris veneratione.
l.6 Non enim dignum judicavi rem petitam denegando Francorum apostolo atque patrono refragari
l.7 cujus patrocinio nos speramus semper et ubique protegi. Ne autem inconsulta in altari tradito
l.8 putetur temeritas, consensu atque consilio Beroldi Suessionensis episcopi clericorum etiam ac laicorum
l.9 nostrorum, instinctu prȩdictura altare sancto Remigio tradidi possidendum jure perenni, tali
l.10 permissione habita ut una persona defuncta a loci abbate presentetur altera
l.11 cui altare reddatur absque omni pecunia talisque sit personarum substitutio per
l.12 secula ita tamen ut pro respectu denarios XVIII sicut reliqua solent altaria,
l.13 tam mihi quam successoribus meis solvat in synodo annua, hujus traditionis
l.14 conventionem volens permanere inviolabilem, scripto studui destinare posteris ad conservationem
l.15 quin immo auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti,
l.16 necnon beatȩ Mariȩ virginis, sancti quoque Remigii omniumque sanctorum suffragantibus
l.17 meritis, excommunicamus prefatȩ conventionis violatorem. Testibus his presentibus: Widone
l.18 archiepiscopo, Beroldo episcopo, Gontramno corepiscopo, Albrico prȩposito, Constantio decano, Richardo,
l.19 Odalrico, aliisque multis. Actum est Remis, anno dominicȩ incarnationis millesimo XLmo,
l.20 indictione octava, regnante Heinrico rege anno XIImo, episcopatus domni Widonis VIImo [ruche].
l.21 Testes: Gerardus, Erlebaldus, Heinricus, Bernacrus, Boso, Rainbaldus, Warinus.
l.22 Gunteramnus cancellarius scripsit [croix] et subscripsit [sceau].
Bibliographie
MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 2, p. 85.
GOUSSET (Th.), Actes de la province ecclésiastique de Reims, 4 vol., Reims, 1842-1844, t. 2, p. 59-60.
MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 142 (Bruno Herbipolensis, Berno Augiensis), Paris 1853, col. 1406-1407.
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 69-71, n° 17.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°24 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°24»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte24/. Date de mise à jour : 29/03/12.