Paris, BNF, coll. Clairambault t. 209 n° 1

<< < / > >>

Numéro2382

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date988(fiabilité :édition)

LieuChartres(lat :Carnotis publicae)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Hauteur à droite240   mm

Largeur en haut190   mm

Largeur en bas275   mm

Auteur[Vivien]

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

Vivien donne à l'abbaye Saint-Père de Chartres la villa Pomeraria située dans le pagus de Chartres et ce qu'il possède à Levaville, dans le territoire de Dreux.

Fac-similé

Texte

l.1 [Singularis necnec praecipua est divinae misericordiae causa, quia benignitati salvatoris domini Dei nostri, ea dignationis ratione, humanae fragilitati naturae placuit providendo consulere et consulendo providere ut in divinis voluminibus et sanis ornamenta et egrotis congrua dispensaverit remedia. Cum enim non sit possibile quemlibet hominum corruptionis suae labem effugere, immunemque peccati in hac corruptela vivere, providit pius et misericors quasdam occasiones seu oportunitates quibus, ipsius propiciatione, nostra facile valeamus peccata redimere. E quibus omnibus illa duo suavius redolent medicamina egrotanti anime specialius familiaria, de quibus ipsius veritatis vox sic intonuit beata : Dimittite et dimittetur vobis. Hujus igitur tam praeclarae pollicitationis veritatem obedienter accipiens, zelo domus Dei exardescens, infinita fidelium devotio laude et imitatione dignissima, utpote filii aecclesiae amplissima praediorum suorum largitione eam ditaverunt, pluribusque proprietatis suae eam sublimaverunt, quibus in hoc temporum cursu ex fide vivens illam stabilitatem aeternae sedis per patientiam expectans, omnia sancta et justa Deoque amabilia plenissime dispensat, variis usibus profutura. Exultant ergo jam spe prestantioris gloriae in semetipsis impletum illud apostoli : Hilarem datorem diligit Deus ; illud etiam viri sapientis : Redemptio animae viri divitae illius; et, qui dat pauperibus nunquam egebit. Illud quoque dominicum : Verumptamen date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis ; et, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum ; et, qui fecerit uni ex minimis meis, michi facit ; aliaque piae adortationis exemplaria de quibus innumeris perstrinximus perpauca compendii causa. Unde et ego Vivianus tanta beneficia tamque praeclara piissimi conditoris medicamina totis nisibus michimet indulgeri cupiens, eorum quos praelibavimus exempla secutus, deliberando in corde meo proposui ac proponendo deliberavi ex facultate praediorum meorum sanctam aecclesiam michi heredem substituere, fideli devotione, Christi propicia divinitate. Verum quia beati Petrus et Paulus, merito gloriae germani in arce sanctitatis, acsi specialius refulgere splendidiusque prae ceteris creduntur enitescere, ipsis me ex animo commisi atque sub eorum protectione me totum contuli, quia nec potioris potentiae in criminum absolutione, neque clementioris animae ad placandum iram divinae justitiae potui invenire. Quapropter pro meorum redemptione peccaminum necne utriusque parentis requie, patris scilicet et matris, cedo ad locum beatissimorum summi apicis apostolorum Petri et Pauli Carnotensis coenobii, favore adhibito atque consensu fratris mei Fulcherii fidelium quoque nostrorum, quandam proprietatis meae villam, Pomerariam vocitatam, in pago Carnotensi sitam, cum terris arabilibus cultis et incultis, silvis quoque et pascuis, omnem rem quae ibidem meae esse dinoscitur dominationis, rem utique tam exquisitam quam exquirendam ad predictum alodum, scilicet Pomerariam, aspicientem vel pertinentem]. Trado etiam [ad praefatum locum in Drocensi territorio omnem rem portionis] meae in Levoz Villa
l.2 [quicquid ibi videtur mea possessio esse seu dominatio, ea scilicet ratione ut ab hodierna die et deinceps] monachi qui [in praedicto
l.3 monasterio Deo servierint] praelibatam terram teneant [atque possideant et quicquid ex ea facere voluerint in omnibus liberrimam
l.4 Christo prop]icio habeant facultatem. Si quis vero contra [hanc donationis] cartulam insurgere aut ei calumniam inferre voluerit,
l.5 regio morbo percussus, luminum cecitate multatus [et praesentem vitam] miserrimo exitu [celerrime finiat] et sempiternam dampna-
l.6-tionem cum Zabulo subeat, ubi igneis constrictus cat[enis aeternaliter ingemiscat], vermis [quoque nunquam moriens ipsius carnes] conrodat
l.7 et ignis qui nescit extingui pabulum et esca perhenniter [existat]. Ut autem hujus traditionis noticia [perhenni] in Christo nitatur anchora
l.8 pro meis culpis redimendis necne pro patris mei Fulcherii [seu matris] mee Anstrudis vel fratris mei Rodulfi jam defunctorum requie,
l.9 [proque fratris mei Fulcherii] incolumitate et aeterna remuneratione propria manu eam substipulavi aliorumque virorum nobilium manibus
l.10 ac notaminibus corroborandam obtuli.
l.11 [chrisme] SIGNUM ODONIS CARNOTENSIUM PRAESULIS. SIGNUM RODULFI DECANI. Signum Salomonis [ipodecani]. Signum Geroldi [archidiaconi].
l.12 Signum [croix] ODONIS comitis. Signum BERTAE comitisse. Signum [Fulcherii fratris] Viviani qui hanc
l.13 donationem sanctis apostolis obtulit. Signum Gelduini. Signum Tedoini. Signum [Erchenoldi]. Signum Alonis.
l.14 Signum Alberti. Signum Rotradi. Signum Balduini clerici. Signum Rotberti. Signum Teudonis. Signum Rotberti.
l.15 Signum Einiardi. Signum Arduini. Signum Atthonis [.....]. Signum Gradulfi. Signum Segenfredi.
l.16 DCCCCLXXXVIII ANNO INCARNA[TIONIS DOMINICAE].
l.17 ACTUM CARNO[TIS PU]PLICAE IN PRESENTIA DOMNI ODONIS PRESULIS NECNE [GENEROSISSIMI ODONIS PATRICII]
l.18 EORUMQUE FIDELIUM DIVERSI ORDINIS ET AETATIS.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2382 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2382»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2382/. Date de mise à jour : 25/11/14.