Paris, BNF, archives du Cogner t. 4 n° 57
Numéro2380
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/976(fiabilité :édition)
LieuPoitiers(lat :Pictavum urbe)
DiocèsePoitiers
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Hauteur à droite405 mm
Largeur en bas625 mm
AuteurGeoffroi Grisegonelle, comte d'ANJOU
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JOUIN-DE-MARNES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 per apostolum suum postmodum docere voluit: Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, illos nimirum fidei domesticos signare cupiebat qui cultui ecclȩsias-
l.3-tico insistentes, divinam religioni operam dare cotidianis famulatibus non desistunt. Haec ego, in Dei nomine, Gozfredus, Andegavensium comes, perpendo considerans et considerando
l.4 perpendens, illud quoque non ignorans quȩ cum sit maximum et precipuum opus ex rebus sibi competentibus aecclesia sanctorum potentum quaemlibet ditare, proximum vero et vicinum misericordiae si ea quȩ injuste
l.5 retinentur in sanctis locis restituantur, idcirco ego plenissima voluntate ut in die judicii magni vitae aeternȩ refrigerio potiri merear absolutus peccatorum quibus adstrictus teneor nexibus, reddo
l.6 caenobio Sanctorum Jovini atque Martini sito in pago Pictavoensi ubi ipsorum pretiosa corpora quiescunt sanctorum, aecclȩsiam que nuncupatur Lusedus in pago Andegavensi, quam scilicet aecclesiam quendam
l.7 avus noster Fulco genitorque noster ejusdem nominis occasione Nortmanicae persecutionis destructam injusto ordine tenuerunt, postmodum quoque ipse easdem res tenui, ut supra dixi pro remedio anime meae
l.8 sive genitorum meorum eandem supranominatam aecclȩsiam Lusdum eisdem sanctis Dei Jovino atque Martino abbati quoque ipsius monasterii venerabili Arnusto et congregationi sub eo Deo et sanctis ip-
l.9-sius militanti reddo, ita ut ab hodierna die rectores ipsius monasterii teneant atque possideant, et in jure et dominatione ipsius monasterii, sicut antiquitus a viro illustri Mau-
l.10-rino tradita fuerat, sine contradictione ullius persone revertatur. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de filiis aut heredibus meis sive aliqua
l.11 postmodum persona fuerit quȩ contra hanc redditionis meae cartam venire conatus fuerit, et ei calumpniam inferre temptaverit, in primis iram Dei patris omnipo-
l.12-tentis et Filii et Spiritus Sancti beatorumque Jovini atque Martini et omnium sanctorum Dei incurrat et cum Juda proditore, Anna et Caipha atque Pilato dampnationem
l.13 accipiat, et sua repeticio irrita fiat, et insuper in congregationi illi socio fisca auri libras CC argenti libras DCCC coactus exsolvat. Actum Pictavum
l.14 urbe. [croix] Signum Gosfredi comiti. Signum item Gosfredi. Signum Rainaldi episcopi. Signum item Rainaldi vicecomiti.
l.15 Signum Radulfi. Signum Savarici. Signum Aimerici vicecomiti. Signum Suttardi. Signum Gulferii. Signum [Nor]berti. Signum Freerico. Signum Cadeloni.
l.16 Signum Drogoni. Signum Gauterio. Signum Aimericus. Signum Odulgarius. Signum Sulpicii. Signum Ascelinus. Signum Judeoni. Signum Adelardi.
l.17 DATA IN MENSE APRILIO, ANNO XXII REGNANTE LOTTHARIO REGE.
Notes
Bibliographie
BERTRAND de BROUSSILLON (Arthur), Le Cartulaire de l'abbaye de Saint-Aubin d'Angers, 2 vol., Angers, 1896-1899, t. 2, p. 300-301, n° 821.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2380 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2380»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2380/. Date de mise à jour : 29/03/12.