Paris, BNF, coll. Baluze t. 390 n° 482

<< < / > >>

Numéro2363

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date20/06/859(fiabilité :édition)

LieuAttigny(lat :Attiniaco palatio regio)

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche462   mm

Hauteur à droite467   mm

Largeur en haut494   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireIsembard

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à Isembard les villae de Ribaute et Cébazan situées dans le pagus de Narbonne.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. REGALIS CELSITUDINIS MOS EST, FIDELES REGNI SUI DONIS MULTIPLICIBUS ET HONORIBUS INGENTIBUS HONORARE, SUBLIMESQUE EFFICERE.
l.2 Proinde ergo morem parentum regum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes, libuit celsitudini nostrae quendam fidelem nostrum, nomine Isembertum, ad deprecationem Humfridi carissimi nobis comitis ac marchionis nostri, de quibusdam
l.3 rebus nostrae proprietatis honorare atque sublimare. Ipsae enim res sunt sitae in pago Narbonense, super fluvium Urbionem, in villa quae dicitur Ripa Alta, id est eadem villa in integro cum omnibus sibi pertinentibus rebus,
l.4 et in eodem pago villa quae vocatur Zebezan similiter cum omni sua integritate. Unde hoc altitudinis ac magnitudinis nostrae praeceptum fieri, illique dari jussimus, per quod memoratas res in integro
l.5 cum ecclesia quam volumus canonicae auctoritatis necnon etiam molendinis, terris cultis et incultis, vineis, garricis, pratis, pascuis, [aqui]s aquarumve decursibus, exitibus et regressibus atque omnibus legitimis
l.6 exterminationibus, seu etiam cum omnibus sibi pertinentibus rebus integro, praefato fideli nostro Isemberto aeternaliter in proprium concedimus et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollemni more transferimus,
l.7 eo videlicet modo, ut quicquic memoratus fidelis noster Isembertus ex praedictis rebus pro sua utilitate ac commoditate facere decreverit, liber[rimo] in omnibus potiatur arbitrio faciendi, sicut ex reliquis
l.8 rebus suae proprietatis. Ut autem haec nostrae auctoritatis largitio majorem in Dei nomine per supervenientia tempora obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione jussimus
l.9 sigillari.
l.10 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] FOLCHRICUS DIACONUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT, ET SUBS[CRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.11 Data XII kalendas julii, indictione VII, anno XX regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Attiniaco palatio regio. In Dei nomine, feliciter. AMEN.

Notes

Tessier suggère d'identifier le bénéficiaire de cet acte avec le comte Isembard, fils de Guérin.

Bibliographie

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 527-530, n° 208.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 9 (fac-similé).

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 40-42, n° 25.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2363 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2363»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2363/. Date de mise à jour : 29/03/12.