Blois, AD Loir-et-Cher, 21 H 94 n° 13
Numéro2314
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1097(fiabilité :artem)
LieuVendôme(lat :Vindocinensi monasterio)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche203 mm
Hauteur à droite202 mm
Largeur en haut146 mm
Largeur en bas150 mm
AuteurGeoffroi II, évêque d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de SAINTE-TRINITE de VENDOME
Regeste
Texte
l.2 devotionem latere nolumus, quod cum dominus papa Urbanus in concilio apud Turonum resideret,
l.3 Radulfo vicecomiti interdicendo precepit, et prȩcipiendo interdixit, ne a dicta civitate recederet,
l.4 donec monachis Vindocinensibus, de quȩrela quam contra eum habebant, de ecclesia videlicet
l.5 Maziacensi, satisfecisset. Nobis etiam auctoritate sua injunxit, quod si ille super hoc oboedire con-
l.6-tempneret, censura nostri officii eum ad justiciam compelleremus. Non multo post tem[po]re domnus
l.7 Amatus, qui in partibus [nostr]is sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ legatione fungebatur, ex parte [ejus]dem domini
l.8 nostri papȩ, et sua, de eadem quȩrela nobis litteras transmisit, in quibus predictam ecclesiam Mazia-
l.9-censem ipsemet excommunicavit, et ut ex nostra parte eam et ipsum vicecomitem Radulfum excommu-
l.10-nicaremus, prȩcipiens mandavit. Deinde in concilio apud Sanctonas quod de hoc per litteras suas nobis
l.11 mandaverat, viva voce iterum precepit. Nos quidem non censura justitiȩ sed quasi intuitu
l.12 misericordiȩ, jamdicto Radulfo per unum et eo amplius annum inducias donavimus. Ecclesiam vero Mazi-
l.13-acensem, quia eam apostolica auctoritate excommunica[tionem] audivimus, absolvere nec potuimus nec debu-
l.14-imus, sed etiam ex nostra parte excommunicationem ipsam prout nobis prȩceptum fuerat confirmavimus
l.15 et confirmamus, ita ut abhinc non prȩsumat quis in ea divinum officium celebrare, vel ibi corpora
l.16 sepelire, donec prȩdicti fratres Vindocinenses justitiam, quam dudum reclamavere, justo judicio conse-
l.17-quantur. Quod qui presumpserit, sicut prȩsumptuosum et Deo beatoque Petro contrarium, nisi resipue-
l.18-rit [perpe]tuo anathemate anathematizamus. Hoc etiam sub eodem anathematȩ prohibemus, ut
l.19 decima ad ipsam ecclesiam pertinens sȩpedicto vicecomiti ulterius ab hominibus ibi morantibus non
l.20 reddatur. Bene valeant pacis et justiciȩ amatores.
l.21 Ego Goffredus Andegavensis episcopus hoc privilegium Vindocinensi monasterio feci, et prȩsentibus
l.22 archidiaconis Guarnerio atque Willelmo, multisque aliis clericis nostris,
l.23 per presentis crucis signum [croix] apostolica fultus auctoritate corroboravi [sceau].
Bibliographie
METAIS (Abbé Charles), Cartulaire de l'abbaye cardinale de la Trinité de Vendôme, 6 vol. Paris, 1893-1904, t. 2, p. 91-93, n° 353.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2314 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2314»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2314/. Date de mise à jour : 29/03/12.