Blois, AD Loir-et-Cher, 21 H 69 n° 5

<< < / > >>

Numéro2313

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1098(fiabilité :édition)

LieuMoncontour - Poitiers ?(lat :Montem Contorium - Pictavim)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche264   mm

Hauteur à droite222   mm

Largeur en haut248   mm

Largeur en bas176   mm

AuteurBertrand  de  MONCONTOUR

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  VENDOME

Regeste

Notice relatant l'approbation faite par Bertrand de la donation de son père Robert de Moncontour à l'abbaye de la Trinité de Vendôme.

Texte

l.1 Noverint homines qui modo vivunt, et usque in finem seculi futuri sunt, quod Robertus de Monte Contorio [ad preces domni Oderici Vindoci]-
l.2-nensis abbatis dedit Sancte Trinitati et monasterio Vindocinensi pro redemptione anime sue parentumque [suorum, omnia bona sua quae]
l.3 et in terra de Columbariis habebat, in domibus scilicet, vineis, in boscis, in aquis, molendinis, in serv[is et ancillis, in feo]-
l.4-dis, in pratis, atque in utilitatibus universis, et quecumque a domno Lanscelino de Balgentiaco ibi tenuerat. Actum est h[oc]
l.5 Vindocino, anno incarnationis dominice MoLXXXI, indictione III, in capitulo Sancte Trinitatis, domno Oderico abbate, et omni
l.6 capitulo ibi residente, et presente Fulcherio de Turre, et hoc laudante, et Vulgrino filio Domitille. Hoc autem
l.7 concessit domnus Lancelinus de Balgentiaco et Radulfus filius ejus de quorum erat beneficio. Bertrannus vero
l.8 predicti Roberti primogenitus filius ad hoc donum faciendum presens non fuit, sed quod pater suus juste donaverat, ipse
l.9 postea injuste calumpniatus est. Tandem ipse Bertrannus, divina inspiratione compunctus, cum Jerosolimam ire disposuis-
l.10-set, et illam viam Dei sibi nichil posse prodesse certissime crederet, si calumpniam quam de elemosina patris sui faciebat non
l.11 dimitteret, misit pro domno Goffrido abbate, Bernonis abbatis successore, ut ad eum veniret. Quod et domnus Goffridus
l.12 abba fecit. Quo presente Bertrannus publice culpam suam recognovit de elemosina patris sui quam ipse potius augere
l.13 debuisset quam minuere, et illam totam quietam sicut pater suus ante donaverat, uxore sua Domitilla, et filiis eorum
l.14 Petro, Philippo, Roberto, Guillelmo presentibus et concedentibus, monasterio Vindocinensi concessit. Domnus siquidem abbas
l.15 Goffridus recepit ipsum Bertrannum, et uxorem suam et filios suos, in beneficio monasterii sui, et mille octingentos
l.16 solidos denariorum Andegavensium pro hac concessione Bertranno donavit, uxori sue Domitille C solidos, Petro IIIIor
l.17 libras, Philippo XII denarios, Roberto XII denarios, Guillelmo XII denarios, filiis eorum pro hac similiter concessione dedit. Quod viderunt
l.18 et audierunt isti: ipse Bertrannus, Domitilla uxor sua et quatuor filii eorum. De hominibus Bertranni: Scallatinus,
l.19 Torcatinus, Obrannus, Haimericus Flocellus. Actum est hoc apud Montem Contorium ante ecclesiam que in ipso castro
l.20 [si]ta est, anno incarnationis dominice MoXCVIII, indictione VI. Hoc iterum concessit domnus Radulfus de
l.21 [Balge]ntiaco, apud Pictavim ubi tunc erat, presente et rogante Bertranno.
l.22 Signum [croix] Bertranni. S. [croix] Petri, S. [croix] P Philippi,
l.23 S. Roberti [croix], S. [croix] Guillelmi, filiorum ipsius Bertranni.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2313 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2313»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2313/. Date de mise à jour : 29/03/12.