Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 119 n° 2
Numéro2284
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1090(fiabilité :édition)
LieuMontfollet(lat :apud Montemfoleti)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche535 mm
Hauteur à droite530 mm
Largeur en haut226 mm
Largeur en bas225 mm
AuteurRobert et Haimo de VILLENEUIL
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 suȩ suique patris ac matris animȩ, in territorio Blesis apud villam quȩ vocatur
l.3 Bergerulfi sancto Martino Majoris Monasterii terram omnem dedisse, quam
l.4 ad vicecomitatum Blesis pertinentem hereditario pater suus possederat jure. Huic
l.5 donationi Rotbertus filius suus voluntatis assensum prebuit, Hugo quoque et
l.6 Hamo qui de eo illam terram tenere videbantur, cum Berta sorore eorum, et
l.7 marito ejus Rotberto filio Rorguelini. Sed licet ut praediximus in hac donatione
l.8 animȩ tantum salus ab illis quȩreretur, tamen ut promptioribus animis res acta
l.9 esset et in posterum firmius consisteret, aliquid eis dare visum fuit domno abbati
l.10 et fratribus, Rotberto videlicet guarnimentum quoddam sexaginta solidorum,
l.11 reliquis vero Hugoni et Hamoni, Bertȩ quoque sorori eorum et marito ejus quin-
l.12-quaginta solidos nummorum. Dedit vero supradictus Rotbertus terram illam
l.13 cum aquis et pratis, et omnibus ad eam pertinentibus, liberam et quietam ab omnibus
l.14 omnino consuetudinibus, sicut pater suus prius et ipse postea possederat.
l.15 Hoc donum Tetbaldus quoque comes principalis hujus terrȩ dominus aucto-
l.16-ritate sua firmavit, de cujus fevo illam terram tenere videbatur. Hujus rei
l.17 testes sunt hii: [colonne1] Lisiardus filius Landrici. Gausfredus prepositus. Guillelmus Biturigensis. Rainaldus filius Hardradi. Rainaldus Mansellus. [colonne2] Beroardus de Calvomonte. Hildebertus famulus. Acfredus famulus. Ernaldus monachus. Gausfredus monachus.
l.18 Postea calumpniatus est nobis idem Haimo istam donationem, et cum ab eo diu vexaremur,
l.19 tandem ad istum concordie venimus finem. Dedimus ei decem solidos per manum Isenberti
l.20 monachi, et benefactum loci nostri, et auctorizavit nobis pro anima patris sui Hugonis
l.21 et matris Hildeardis, videntibus istis: Milo frater Girardi. [colonne3] Guarinus de Lenda. Rainerius vicario. Symon de Sancto Victori. Hubertus presbiter. Rotgerius serviens Sancti Launomari. Ricardus famulus noster. Hubertus infirmarius.
l.22 Facta sunt hec apud Montemfoleti.
Notes
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 117, n° 125.
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 50-51, n° 39.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2284 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2284»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2284/. Date de mise à jour : 29/03/12.