Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 120 n° 3

<< < / > >>

Numéro2266

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1084(fiabilité :édition)

LieuVendôme(lat :apud Vindocinum in parlatorio monachorum Sanct? Trinitatis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche436   mm

Hauteur à droite414   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas286   mm

AuteurMathieu

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Mathieu, fils de Gripon, donne aux moines de Marmoutier le quart de l'église de Rosdo.

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint omnes et presentes et futuri Matheum filium Griponis dedisse Sancto Martino
l.2 Majoris Monasterii quarterium ecclesiȩ Rosdonis pro anima sua et pro animabus paren-
l.3-tum suorum. Illam tamen quartam partem inguadiaverat frater ejusdem Mathei cuidam militi
l.4 scilicet Adelardo Mordenti Lampredam a quo redemit eam domnus Ivo monachus qui tunc
l.5 erat prepositus Villȩ Berfodii, precio XL solidorum. Quibus acceptis clamavit eam quietam
l.6 Adelardus et uxor ejus et filii ejus, audientibus et videntibus his testibus: Rotberto de Sancto
l.7 Dionisio, et Rainaldo fratre ejus, Ernaldo Bruno, et altero Ernaldo, Giraldo cellario Sancti
l.8 MARTINI. Eodem die vendidit predictus Matheus Sancto Martino terram quam habebat in villa
l.9 Grimundi per manum jamdicti Ivonis monachi, et accepit inde ab eodem monacho unum
l.10 obtimum palefredum valentem VII libras. Deinde cum hac convenientia inguadiavit
l.11 Matheus eidem monacho quicquid habebat apud Rosdonum, scilicet boscum, terram, prata,
l.12 servos et ancillas pro X libris denariorum quas commodavit ei predictus monachus, tali
l.13 convenientia ut habeat Sanctus Martinus et monachi ejus totum quicquid inde exibit, ita ut
l.14 medietas redditionum computetur pro illis X libris, alia vero medietas pro anima sua.
l.15 Habuit hoc etiam in convenientia idem Matheus Sancto Martino et Ivoni monacho ejus, ut
l.16 nichil vendat aut donet de tota terra illa vel de bosco vel de pratis, nec
l.17 quamdiu tenuerit hoc Sanctus Martinus in vadimonium, nec postquam redierit in manum
l.18 ejusdem Mathei, nisi Sancto Martino et monachis ejus. Hoc totum factum est primum
l.19 apud Vindocinum in parlatorio monachorum Sanctȩ Trinitatis, ubi affuerunt isti
l.20 testes: Herveus Chanardus, Hugo filius Leterii, Ulgerius famulus, Ivo et Petrus monachi.
l.21 Hanc convenientiam auctorizaverunt postea filii Mathei Gripo et Coirulus, apud Mon-
l.22-tem Aureum, et habuerunt inde unusquisque eorum II solidos coram his testibus: Hamelino domino
l.23 de Monte Aureo, Heluisa uxore ejus, et Ilberto filio ejus, Haimerico de Banasta, Harduino
l.24 de Marson, Grisono homine Hamelini, Andrea Pelokino de Insula, Hilgodo priore
l.25 de Lavardo.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 125-126, n° 136.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2266 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2266»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2266/. Date de mise à jour : 29/03/12.