Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 105 n° 11

<< < / > >>

Numéro2259

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1112(fiabilité :édition)

LieuVendôme(lat :domo... ante monasterium Sanct? Trinitatis apud Vindocinum)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche366   mm

Hauteur à droite361   mm

Largeur en haut244   mm

Largeur en bas225   mm

AuteurPaganus  de  MONTDOUBLEAU

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Payen de Montdoubleau donne aux moines de Marmoutier ce qu'il avait à Saint-Hilaire-la-Gravelle. Barthélemy, son fils, et son épouse Guitburge confirment cette donation.

Texte

l.1 Opere precium est ad memoriam successorum transmittere facta priorum, et quod hominum
l.2 fugaci memoria non valet retineri, ne in evum depereat litteris obligari.
l.3 [Notum sit igitur sanctae matris ecclesiae] fidelibus, nostrisque [maxime Majoris] monasterii
l.4 successoribus, quod Paganus de Monte Dublello Deo beatoque Martino Majoris [Monasterii et nobis,] ejusdem
l.5 sancti monachis pro salute et remedio animȩ suȩ dedit quicquid ad faciendum [habebat apud] Sanctum
l.6 Hilarium de la Gravella. Concessit etiam nobis ac [dedit quicquid] in praedicto [loco homines sui darent]
l.7 nobis vel venderent. Necnon liberam nobis potestatem [dedit faciendi haias et] firmitates in boscis [suis],
l.8 juxta voluntatem nostram, ubicumque melius vellemus et [eligeremus] et concessit [habitatoribus] prefati [sancti omnibus]
l.9 boscum suum ad capiendum ad quicquid eis opus esset, excepto hoc quod nulli vendere presumerent. Deditque
l.10 monachis qui predictum locum servabunt pascionem in boscis suis ad omnes porcos, quos proprie habebunt.
l.11 Insuper jamdictum locum in custodia et defensione sua adversus omnes homines tam amicos quam inimicos fideli
l.12 cura suscepit. Hoc autem factum est in domo quadam, quȩ est ante monasterium Sanctȩ Trinitatis apud Vin-
l.13-docinum die illo quo grex fidelium diem Sanctȩ Trinitatis sollemne celebrabat, vidente et audiente Radulfo
l.14 de Balgentiaco, de cujus fevo erat, et nobis concedente sua bonitate gratuita, quicquid nobis eo presente
l.15 Paganus benigne [inpendebat]. Unde idem Paganus, in manu Gausberti Ludovici monachi nostri donum posuit
l.16 coram baronibus qui ibi aderant. Hujus rei tamen gratia ipse Gausbertus Ludovicus qui tunc Majoris Monasterii
l.17 panetarius erat, sepedicto Pagano L solidos Carnotensium [caritative prebuit]. Hoc verum esse testantur ex
l.18 parte Pagani: Botmundus, frater Garnaldi, Guarengerius, Gualterius, filius Ingelardi de Castro Dunensi,
l.19 Tetbaldus, filius Litgerii, Rotbertus [Polcet. Ex parte nostra: Radulfus de Balgenciaco, Hainricus, senescalcus]
l.20 Lancelini, [Gislardus] de Cantosma, Ingelgerius [Calvus, Bevinus] homo [Radulfi de] Balgentiaco, Herveus,
l.21 homo beati Martini.
l.22 Sciendum est etiam Bartholomeum Gaufredi Pagani filium et uxorem suam Guitburgim, filiam Pagani
l.23 de Monte Dublello, illud donum sicut Paganus de Monte Dublello fecerat, ita beato Martino Majoris Monasterii
l.24 concessisse. Quapropter illa Guitburgis predicta quendam renonem catinum habuit. Hujus rei sunt testes
l.25 ex parte Bartholomei et uxoris suȩ: Fulcherius clericus filius Domitanȩ, Gaufredus Paganus frater ejus, quorum consilio
l.26 et ammonitu ista concessio facta fuit, Lancelinus, Thescelinus Cornutus, Johannes Cornarius. Ex parte monachorum:
l.27 Gausbertus Ludovicus monachus, Petrus Teulfus famulus ejus, Herveus, Gosmerius, Martinus.
l.28 S. [croix] Bartholomei. S. [croix] Guitburgis.
l.29 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 62-63, n° 69.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2259 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2259»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2259/. Date de mise à jour : 29/03/12.