Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 105 n° 10
Numéro2258
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1107(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche584 mm
Hauteur à droite573 mm
Largeur en haut235 mm
Largeur en bas239 mm
AuteurGeoffroi III Grisegonelle, comte de VENDOME
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quod GAUFREDUS, comes Vindocinensis, qui cognominatus est Grisa Gonella, calunniatus est nobis aliquandiu
l.3 res illas quas tenebamus de Nivelone de Fracta Valle, quas ille idem Nivelo dicebat de fevo suo esse,
l.4 quȩ pertinent ad obȩdientiam Francȩvillȩ et Moreiarum, id est calunniabatur nobis molendinos, et terram,
l.5 et prata, et aquam, [et] super omnia illa quȩ de fevo Nivelonis ut supra diximus [habebamus] pertinentia
l.6 ad prenominatas obȩdientias. Sed tandem guerpivit illas calunnias tam prefatus comes quam
l.7 uxor ejus Mathildis scilicet comitissa, necnon Eschivardus frater ejusdem comitis, et omnia superius nominata
l.8 quieta nobis in [perpetuum] concesserunt et absolutissima. Propter quod dedimus comiti et uxori ejus, quin-
l.9-gentos solidos Andegavensis monetȩ, Eschivardo autem XXti. Hoc fuit factum et firmatum per manum
l.10 donni Gausberti Ludovici, monachi et panetarii tunc temporis nostri, presente cum eo donno Gilduino mona-
l.11-cho, donni Gilonis filio. Hȩc viderunt et audierunt ex parte nostra: Petrus de Monte Aureo filius Hamelini,
l.12 Gaufredus filius Guicherii de Castro Rainaldi, Bartholomeus filius Gaufredi Pagani de Vindocino,
l.13 Frodo filius Guillelmi filii Frodonis, Paganus de Balloio. Ex parte comitis: Girardus Rufus de Pruil-
l.14-liaco, Guido Guastinellus, Helias Bodellus, Savaricus qui fuit nutricius comitis, Guillelmus Ar-
l.15-gentum, nutricius Eschivardi, et plures alii qui hoc viderunt et audierunt.
l.16 Actum anno dominicȩ incarnationis MCVII, id est ordinationis donni abbatis Willelmi
l.17 anno secundo.
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 152-154, n° 163.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2258 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2258»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2258/. Date de mise à jour : 29/03/12.