Nantes, Musée Dobrée, n° 1115

<< < / > >>

Numéro2253

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date09/02/1115(fiabilité :édition)

LieuLatran(lat :Laterani)

DiocèseFiesole

RégionToscane

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche502   mm

Hauteur à droite488   mm

Largeur en haut789   mm

Largeur en bas766   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAdhémar, abbé  de  VALLOMBROSA

Regeste

Pascal II, pape, confirme à l'abbaye de Vallombrosa ses biens et droits.

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS ADEMARO, ABBATI, CETERISQUE VALLIBROSANE CONGREGATIONIS FRATRIBUS TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM.
l.2 Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur propositum vestrum divina preveniente ac subsequente clementia
l.3 religionis vestrȩ simplicitas bone opinionis odorem et prope et longe positis aspiravit, nos vestro provectui annuente domino provectus adjungere cupientes cenobium vestrum pro beate Marie semper virginis reverentiam
l.4 cui dicatum est in Romane ecclesie proprietatem et tutelam atque protectionem apostolicȩ sedis accepimus, et apostolice illud auctoritatis privilegio munientes, ab omnium personarum jugo liberum permanere decernimus. Per
l.5 presentem igitur privilegi nostri paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque hodie vestrum cenobium jure possidet, sive in crastinum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium
l.6 jure atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, illis successoribus dico, qui eundem religionis ritum et fidei constantiam conservare et strenuȩ omnipotenti domino
l.7 in eodem proposito deservire satagerint. Crisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum, liceat vobis a quocumque volueritis catholico episcopo et Romane ecclesie gratiam
l.8 atque communionem optinente percipere, qui nostra fultus auctoritate quȩ postulatur indulgeat. Ad hec censemus atque statuimus ne ulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare, aut ei sub-
l.9-ditas possessiones auferre, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Nec
l.10 ulli episcopo potestas sit excommunicationem aut interdictionem vobis ingerere, ut qui in speciales estis filios apostolice sedis assumpti nullius alterius judicio temere exponamini. Quia vero plura jam
l.11 monasteria inspirante domino in eandem vobiscum formam religionis consenserunt, videlicet congregatio Sancti Salvii juxta Florentiam, Sancti Fidelis de Strumis, Sancti Salvatoris de Sophena, Sancte Ma-
l.12-rie de Nerana, Sancti Cassiani de Monte Scalario, Sancti Angeli de Passiniano, Sancti Salvatoris de Ficiclo, Sancti Angeli juxta Pistoriam, Sancti Salvatoris de Vaiano, Sancti Salvatoris de Fontana Taonis,
l.13 Sancte Marie de Pacciana, Sanctȩ Marie de Garimiano, Sancti Petri de Musceto, Sancti Pauli de Razolo, Sancte Reparate de Faentina diocesi, et congregatio de Rivis Cesaris, et congregatio de Monte Armato,
l.14 Sancti Pauli de Pisa, Sancti Bartholomei de Caplano, Sancte Trinitatis de Florentia, Sancti Laurentii de Cultuboni, Sancti Marci de Placentia, Sancti Basilidis de Parmensi diocesi, sanctȩ Marie de
l.15 Monte Plano, Sancti Gervasii de Brixiana diocesi. Nos et ipsis et ommnibus qui se in crastinum eidem religionis usui ex integro sociare voluerint, presentis privilegii libertatem apostolica auctoritate
l.16 concedimus, quamdiu in eadem religionis et consetudinis unitate persistere procuraverint. Nec alicui persone facultas sit aliquod vestrȩ congregationis monasterium a loci sui stabilitate re-
l.17-vellere ac removere, sine abbatis et congregationis communi consensu. Constituimus autem ut eorum omnium caput vestrum, quod in Vallimbrosa situm est, monasterium habeatur. Sane cum terminus
l.18 vite pastori vestro divina dispositione contigerit, qui ejus loco substituendus fuerit, quia et vobis et aliis omnibus preesse debebit, omnium qui ceteris presunt monasteriis consensu et judicio eligatur.
l.19 Quod si forte ex ipsis abbatibus quilibet domino disponente ad hoc generale regimen electus fuerit, ad vestrum principale cenobium principaliter transeat, et ejus mox judicio sicut in diebus veneran-
l.20-de memorie Johannis primi abbatis vestri, factum constat, cetera omnia unita vobis monasteria disponantur. Ad indicium autem perceptȩ hujus a Romane ecclesie libertatis per annos singulos duodecim sagi cilicini
l.21 brachia Laterani palatio persolvetis. Si quis igitur in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps aut dux, comes, vicecomes, judex, castaldio, aut ecclesiastica quelibet secularisve
l.22 persona hanc nostre constitutionis paginam scientes, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate care-
l.23-at, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini nostri redemptoris Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
l.24 districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis
l.25 inveniant. AMEN. AMEN. Scriptum per manum Gervasii scriniarii, regionarii, et notarii sacri palatii.
l.26 [rota] Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus subscripsi. [benevalete].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6447.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 2, p. 209-210, n° 253 [d'après une copie du XIIe siècle].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2253 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2253»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2253/. Date de mise à jour : 29/03/12.