Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 89 n° 34

<< < / > >>

Numéro2245

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1093(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche430   mm

Hauteur à droite449   mm

Largeur en haut174   mm

Largeur en bas175   mm

AuteurRenaud Poitevin  de  MESLAND

BénéficiaireMesland, prieuré de Marmoutier

Regeste

Renaud Poitevin donne aux moines de Marmoutier tous ses biens meubles et immeubles en échange de quoi il vivra au sein du prieuré de Mesland.

Fac-similé

Texte

l.1 Noverint omnes nostri, quod quidam rusticus de Fonte Merlandi, nomine
l.2 Rainaldus Pictavensis, dederit beato Martino et nobis monachis ejus omnia sua
l.3 tam mobilia quam edificia, tali pacto, ut in domo monachorum apud Fon-
l.4-tem Merlandi quamdiu viveret pasceretur. Quod cum audissent generi et
l.5 filiȩ ejus, Ernaldus scilicet et uxor ejus Seimburgis, Iterius et uxor sua Ermen-
l.6-gardis, calumniam de rebus illis fecerunt domno Guarnerio monacho qui
l.7 prior erat Fontis Merlandi. Dixerunt enim quod ille Rainaldus jam fecerat ipsis
l.8 donum de omnibus rebus suis post mortem suam habituris. Et ideo dicebant
l.9 quod ille non poterat illas nobis tueri nisi tantum in vita sua. Hoc audi-
l.10-ens predictus Guarnerius, talem cum illis omnibus concordiam fecit. Retinuit
l.11 scilicet duos optimos arpennos prati quos ille Rainaldus nobis dederat prope domum mona-
l.12-chorum sitos, et omnia alia reddidit illis. Et ut illos duos gratanter
l.13 et libenter nobis concederent, dedit illis alios duos arpennos de nostris pratis,
l.14 Ernaldo scilicet et uxori suȩ unum, et Iterio et suȩ uxori alterum.
l.15 Et ita guerpiverunt pariter omnem calumniam illam in perpetuum. Testibus
l.16 istis, Stephano de Castello, Stephano forestario, Hugone filio Er-
l.17-naldi, Harduino, Radulfo de Mala Noa, Gualterio filio Stephani,
l.18 Bodino fabro, Fredeberto, Symone filio Alberti, Benedicto de Ferraria,
l.19 Gualterio mulnerio, Bartholomeo filio Gumberti presbiteri et Odone fratre ejus,
l.20 Ansaldo mulnerio, Amalberto bovario, Johanne de Sachiniaco, Andrea filio
l.21 Bartholomei, Johanne de Guastineto, Rotberto forestario, Sulpicio
l.22 filio Balduini. De monachis, domno Guarnerio qui ipsum donum recepit,
l.23 et domno Rotgerio monacho Sagiensi scriptore, qui nomina testium
l.24 descripsit.
l.25 Actum anno ab incarnatione Domini MXCIII, agentibus nobis sub domno abbate
l.26 Bernardo, tempore Philippi regis, et Stephani comitis.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 73-74, n° 65.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2245 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2245»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2245/. Date de mise à jour : 29/03/12.