Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 88 n° 14

<< < / > >>

Numéro2241

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1064(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche342   mm

Hauteur à droite358   mm

Largeur en haut224   mm

Largeur en bas238   mm

AuteurFoulques et Béroard son frère de  LIMERAY

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Foulques de Limeray et son frère Béroard donnent à Marmoutier l'alleu de Saint-Ouen.

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti Marti-
l.2-ni, Fulconem de Limiriaco, et Beroardum fratrem ejus, apud nos hoc in loco de[ven]isse monachos, et
l.3 donasse pro animabus suis sancto Martino et nobis, quoddam alodium quod appellant Sancti Audoeni de Pinu, et
l.4 est in Turonio inter castellum Rainaldi, et Ambaziacum, et Fontem Merlandi, in duobus locis non longe
l.5 a se disparatis, situm. Quorum alter collis est quidam vocatus Capus Secretus, et alter vallis, quȩ propter insitam sibi
l.6 arborem pinum vallis dicitur Sancti Audoeni de Pinu. Hoc igitur alodium cum memorati viri non quidem
l.7 simul sed pro loco et tempore, partem quȩ contingebat quisque eo quo sibi placuerat modo nobis tribuissent,
l.8 et nos plurimo jam tempore solide et quiete sicut ipsi donaverant obtinuissemus, post utrorumque
l.9 decessum insurrexit in nos quidam Mauricius ejusdem Fulconis filius, et cȩpit calumniari, et ex
l.10 hac occasione violentias quas poterat diripiendo nostra, nobis et nostris inferre. Sed tamen concordia in-
l.11-vicem habita, ad hoc tandem, agente domno Odone monacho nostro Fontis Merlandi tunc preposito,
l.12 sub cujus etiam cura ipsum erat alodium, perductus est, ut relicturum se eamdem calumniam promitteret, si
l.13 pro hoc ei X solidi et societas nostri beneficii daretur. Quod ita factum est. Nam solidos ab eodem
l.14 monacho nostro, et societatem a domno Alberto abbate tunc temporis nostro in capitulo accepit. In quo quidem
l.15 capitulo, et calumniam quodam fuste ut moris est guerpivit, et alodium sicut a supradictis parentibus
l.16 ipsius donatum fuerat, sancto Martino et nobis perpetuo auctorizavit, testibus his qui utrumque ibidem et in orato-
l.17-rio viderunt. [colonne1] Letardus carpentarius. Michael Rufus secretarius. Berlaudus famulus. [colonne2] Ursus. Ernaldus nepos Guarini clerici. Guitbertus presbiter de Sancto Audoeno. [colonne3] Rotbertus capellanus noster. Rainaldus clericus filius Harduini Raerii. Hii duo tantum audierunt.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 22-23, n° 18.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2241 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2241»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2241/. Date de mise à jour : 29/03/12.