Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 88 n° 9

<< < / > >>

Numéro2236

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1042(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche408   mm

Hauteur à droite409   mm

Largeur en haut294   mm

Largeur en bas293   mm

AuteurHervé, vicomte  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Hervé, vicomte de Blois, remet à Marmoutier la concession en tenure et toutes les coutumes qu'il avait à Gilliacus.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnium generationi futurorum, quod HERVEUS vicecomes Blesensis remisit
l.2 Sancto Martino Majoris Monasterii, quando apud eundem locum devenit monachus,
l.3 commendatisiam, et omnes alias consuetudines, quas habebat in villa ejusdem
l.4 sancti, quae Gilliacus appellata est. Et ut hȩc remissio firmior foret, Tedbaldus
l.5 comes eam auctorizavit, de cujus fȩvo Herveus supradictas tenebat consuetudi-
l.6-nes, et cuncti filii ipsius Hervei, id est Gelduinus qui in paternum successit ho-
l.7-norem, et Gausfredus, et Stephanus, filiȩ quoque Ermengardis scilicet, atque Girberga quae
l.8 nuncupatur etiam Claricia. Quȩ autem sunt heȩ consuetudines, nominatim exprimi opus
l.9 non fuit, quoniam caput earum ea est de qua prȩmisimus commendatisia, et ex ejus occasione
l.10 omnes pullulaverant. Sed hoc potius sciendum, quod et commendatisiam et si quam aliam
l.11 prȩter eam vel propter eam consuetudinem, apud Gilliacum memoratus vir juste vel injuste
l.12 habuit et tenuit, universa Sancto MARTINO assensu et voluntate filiorum filiarumque suarum, necnon
l.13 et auctoritate praefati comitis Tetbaldi, habenda sub quiete in reliquum, dono perpetuȩ remissio-
l.14-nis sicut jamdictum est concessit. Cujus auctoritatis firmitas, ut ab ipso comite facta certius per succeden-
l.15-tia appareat secula, praecario ipsius Hervei jam monachi effecti, ipse propriis manibus in hoc scripto de hac
l.16 re facto crucis effigiavit caracterem, hanc mutui vicissitudinem beneficii reconpensari sibi a nobis petens, ut
l.17 pro hoc aliisque quam plurimis beneficiis, quȩ erga nostrum operari non desinit locum, singulis per annum ebdomadibus secunda feria, missa
l.18 pro eo una privatim apud nos in vita sua tantum celebretur. Cujus petitio, utrarumque consensu partium, hac interposita
l.19 conditione recepta est et firmata, ut si praefixa secunda feria, vel tertia, vel quarta, festum aliquod acciderit, cujus celebri-
l.20-tate missa cogatur intermitti, alio in ebdomada restauretur die, hoc tantum servato ne septimana transeat absque
l.21 celebratione illius. Testes autem tam de remissione Hervei, quam et de auctorizatione comitis, ecce annotentur isti. [colonne1] De remissione Hervei, Ebrardus capellanus ejus, Ulricus Rex, Ernaldus monachus, Aimericus monachus, nepos ejusdem Hervei. [colonne2] De auctorizatione comitis, Odo camerarius ejus, Arnulfus de Proinis, Odo clericus frater Gerrici, idem Herveus jam supradictus. [colonne3] SIGNUM [croix] COMITIS.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 96-97, n° 104.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2236 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2236»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2236/. Date de mise à jour : 29/03/12.