Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 88 n° 6
Numéro2234
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche362 mm
Hauteur à droite368 mm
Largeur en haut270 mm
Largeur en bas291 mm
AuteurGuazo, chevalier de CHAUMONT
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 prȩteritorum obducere facta. Proinde ne apud posteros priorum penitus acta
l.3 depereant, et vetustate notio obsolescat, fugax rerum memoria litterarum
l.4 vinculis est religanda, et quod tempore elabitur scripto retinendum. Notum
l.5 sit igitur prȩsentibus et futuris universalis aecclesiȩ filiis, et omnibus veri Dei cul-
l.6-toribus percognitum, quod miles quidam de Calvo Monte nomine Guazo
l.7 venit in capitulum sancti MARTINI Majoris Monasterii, et accepto loci beneficio
l.8 dedit fratribus, cum uxore sua nomine Alpacia, duas quartas optimȩ terrae
l.9 juxta Bordam, annuentibus filiis eorum Rotberto et Isembardo. Una autem
l.10 quarta empta est ab eis, et solvit quotannis X et VIII denarios de censu. Altera vero
l.11 est de fevo Gausfredi de Calmonte, fecitque supradictus miles, ut hoc ipse
l.12 Gausfredus annueret. Post decessum tamen suum dederunt ipsas quarta,
l.13 ita ut cum omnibus quȩ in terra exitus sui hora reperta fuerint, cum frugibus et
l.14 bobus, et cȩteris omnibus, in dominium sancti MARTINI condonentur. Et ad presens
l.15 in revestitura dederunt unum agripennum, et unum campum. Horum omnium
l.16 testes, qui viderunt et audierunt, cartulȩ huic subnotavimus. [colonne1] Umbaldus homo ipsius Guazonis, Guarinus clericus, Gausmerus clericus, Otbertus cellararius, Hildegarius, Guarinus, Rainaldus major, Ricardus major, Rotbertus major.
Notes
Bibliographie
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 35-36, n° 29.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2234 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2234»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2234/. Date de mise à jour : 29/03/12.