Châlons-en-Champagne, AD Marne, H 509 n° 1
Numéro22
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date1028(fiabilité :texte)
LieuParis(lat :Parisius)
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche590 mm
Largeur en bas440 mm
AuteurRobert II, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE-AUX-MONTS de CHALONS-EN-CHAMPAGNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 omnibus in commune est insistendum et studiose incumbendum, multo magis liberalitatem regiae dignitatis decet illis redundare, et affluenter
l.3 exuberare, per quos suae amplitudinis statum valeat sublimando erigere, et erigendo sublimare. Et licet hoc poene omnis liberalitatis erogatio
l.4 adquirat, illa tamen ad hoc ipsum est promptior et efficatior, quae locis sanctorum et congregationibus fidelium inpenditur et exhibetur. Innotescat
l.5 ergo sanctae matris ecclesie filiorum, necnon fidelium nostrorum tam presentium quam aetiam futurorum sollerti industriȩ, Rogerum venerabilem sanctae
l.6 Catalaunensium ecclesiȩ pontificem, nobis et rei publicae nostri regni admodum fidelem, nostrae serenitatis sublimitatem adiisse, et obnixe postulasse, quatinus
l.7 nostrȩ auctoritatis precepto firmaremus abbatiam quandam in honore beati Petri apostolorum principis a primitiva ejusdem urbis ecclesia fundatam,
l.8 et a beato Memmio viro apostolico tunc temporis sacratam, quȩ exigente necessitate rebus suis jampridem expoliata, nunc ab eodem episcopo pro posse
l.9 reparatur, et rebus, quas olim amiserat, jure forensi redemptis, renovando iterum ditatur. Cujus subplicationibus tam religiosis et devotis
l.10 assensum prebentes, statuimus et statutum esse volumus, ut habeant ipsi fratres perpetim sine inquietudine quicquid ad presens videntur habere, seu
l.11 de cetero additum fuerit fidelium largitione: scilicet in eodem loco, ubi jamdicta fundata est ecclesia, Burgum cum appenditiis suis ab omni, sicut hactenus
l.12 fuerat, banno palatinae potestatis liberrimum, cum foragio etiam; ecclesiam Sancti Johannis cum dote sua, ecclesiam Sancti Alpini positam intra moenia prefatȩ urbis,
l.13 cum adjacentibus mansuris, fornace etiam teloneoque in atrio ejusdem ecclesiae venundatȩ mercis, et reliqua dote; molendinum unum prope moenia civitatis,
l.14 sinistrum ab ortu urbem egressis; capturam piscium a Bertrici Corte ad Matosgam usque, in valle sanctae Mariae partem non modicam suburbii versus
l.15 eandem ecclesiam porrecti; trans Marternae flumen Bertrici Cortem cum terris, exitibus, aquis, pratis; willam, quȩ dicitur Vetus Sancti Martini, cum ecclesia,
l.16 terris, appenditiis, pratis, exitibus, capturis piscium tum Maternae, tum Blesae; Giserdi corte mansum I cum familia et molendini parte dimidia; Otiosorum
l.17 corte mansum I; Wavoreio vuillae medietatem ex integro; Copa terras denarios in censu persolventes XL; Criciaco mansum I, Satureiaco mansum I;
l.18 et in ejusdem vicinia, loco ex palude dicto molendinum noviter construi coeptum; Scureiaco mansum I; apud mansile juxta Sancti Memii dimidium mansum:
l.19 Fassineriis mansum I, cum aliis, tam vineis quam pratis, omnibusque, quae quomodocumque nominari possunt, utilitatibus ad ipsum locum pertinentibus,
l.20 per hanc nostram regalem paginem eidem ecclesiae firmamus et corroboramus. Et ut haec nostrae injenuitatis auctoritas rata et stabilis omni
l.21 posthac permaneat tempore, hoc regale preceptum inde conscriptum manu propria confirmantes, sigilli nostri impressione jussimus
l.22 insigniri. Necnon et fundum cujusdam viduae, Lansendis nomine, devotione eidem loco adtributum, in viculo, Visneel nomine, situm
l.23 sepedicte ecclesiae nostra sit auctoritate asstipulatum.
l.24 Actum Parisius, anno dominicȩ incarnationis MXXVIIIo, regnante Rotberto rege XLo.
l.25 [monogramme] [sceau].
l.26 Ego Balduinus cancellarius relegendo subscripsi.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 152-153, n° 5.
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 10, p. 619, n° 47.
BARTHELEMY (Edouard de), Diocèse ancien de Châlons-sur-Marne, Paris, 1861, t. 1, p. 355.
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 87-89, n° 70.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°22 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°22»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte22/. Date de mise à jour : 29/03/12.