Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 81 n° 9
Numéro2198
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1054(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche323 mm
Largeur en haut369 mm
Largeur en bas365 mm
AuteurBurchard
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 suȩ possessionis videlicet molendinum super alveum fluminis Lidi in burco Castri Vindocini positum Majoris monasterii monachis suo fratre
l.3 Burchardo annuente tribuit. Post cujus excessum ipse Burchardus divina humanaque juditia non metuens extensa manu cupiditatis vim
l.4 inferendo molendinum sibi usurpavit. Post aliquantum vero temporis, Guasfrido comite apud Vindocinum consistente, Albertus tunc
l.5 Majoris monasterii abbas junctis sibi qui cum illo aderant monachis curiam adiit, et totam causam ut erat ab exordio in dispositionem
l.6 comitis suorumque fidelium misit. Sed predictus Burchardus post multas circumlocutiones atque anfractus verborum in plena curia juditio
l.7 ȩquitatis convictus, mentis retractatione se nequiter atque fraudulenter egisse circa Majoris Monasterii monachos recognovit.
l.8 Igitur hujus rei facta discussione, tam Gausfridus comes quam alii hujus seculi dignitate pollentes illius paupertati compatientes predictum
l.9 abbatem et qui cum eo erant fratres conveniunt deprecando ut sibi quamdiu advixerit medietatem molendini consentiant, tali
l.10 conditione posita, ut post ejus obitum eadem pars libera atque ab omnium insidiatorum calumnia quieta annuentibus suis
l.11 filiis Gervasio, Hilgodio, atque Gualterio, ad locum Majoris monasterii redeat. Hujus conventionis cirografum ut firmum in perpe-
l.12-tuum maneat, Guasfridus comes auctoritate sua firmavit, suisque fidelibus corroborandum tradidit, quorum nomina subscripta sunt:
l.13 S. Guasfridi comitis. [colonne1] S. Salomonis de Lavarzino. S. Odonis Claudi de Lineriis. S. Odrici. S. Aymerici de Fagia. S. Gualterii Tisonis. S. Bartholomei. [colonne2] S. Hugonis Manducantis Brittonem. S. Fulcradi. S. Rainaldi filii Fulcradi. S. Odonis Rufi. S. Achardi. S. Bernardi Rivelli. [colonne3] S. Guismandi filii Guismandi. S. Gualterii filii Drogonis. S. Hugonis filii Gelduini. S. Burchardi. S. Gervasii filii ejus. S. Hilgoddi filii ejus. S. Gualterii filii ejus.
Bibliographie
TREMAULT (Ch. A. de), Cartulaire vendômois de Marmoutier, Vendôme, 1893, p. 179-181, n° 116.
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 110, n° 150.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2198 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2198»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2198/. Date de mise à jour : 29/03/12.