Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 80 n° 54
Numéro2197
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1040(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche433 mm
Hauteur à droite435 mm
Largeur en haut3 mm
Largeur en bas29 mm
AuteurHugues, chevalier de MONDOUBLEAU
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 piissimi judicis optantissima quiete consolari consequens atque dignissimum credimus et confitemur, ut et hic fideli sanctione
l.3 misericordia Dei cooperante provehi ad incrementa sanctȩ conversationis atque devotionis spe et ambitione tendat, et quicquid
l.4 aut fastus iniquae vitae contulerit, aut inertia humanȩ imbecillitatis ut assolet fieri mortalibus indixerit pro vectu et supplemento piis-
l.5-simarum precum sanctorum sublevetur. Itaque ego in Dei nomine Hugo vir armis militaribus deditus reminiscens meorum multitudinem
l.6 peccatorum, et ultimi judicii diem fortiter expavescens, atque cum electis quibus Deus in illa dicturus est die: Venite benedicti
l.7 patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est aggregari desiderans, concedo Deo et sancto MARTINO in loco Majoris
l.8 Monasterii aliquid de rebus meis quod michi a parentibus meis precedentibus dimissum est, videlicet alodum meum in pago
l.9 Vindocinense constantem in villa quae nuncupatur Buziacus, tam pro remedio animae meae, quam pro absolutione animarum
l.10 patris mei et matris necnon pro salute filiorum ac filiarum mearum. Eo etiam modo trado predictum alodum jamdicto loco
l.11 et monachis ibidem Deo servientibus ut ab hodie et in antea libere et quiete possideant, nemine contradicente. Si quis
l.12 autem de heredibus meis aut aliqua intromissa persona contra hanc donationem quam libera mente et propria voluntate ex
l.13 rebus michi a progenitoribus concessis facio aliquam calumpniam monachis post meum decessum inferre voluerit, nisi cito humi-
l.14-liatus ad eos proferens emendationem venerit, in primis Dei omnipotentis et perpetuae virginis MARIAE atque omnium
l.15 electorum Dei iram incurrat, et cum Juda traditore atque Simone mago vivus in infernum descendens semper ibi
l.16 ardeat ac deinde irritum fiat quod vindicat. Ut autem haec auctoritas pleniorem in Deo optineat fir-
l.17-mitatem, manu propria eam sub signo sanctȩ crucis firmavi manibusque filiorum necnon et fidelium meorum
l.18 affirmare rogavi. [colonne1] Signum Hugonis [croix]. Signum Hervei militis ejus. Signum Rotberti Marcelliacensis. [colonne2] Signum [croix] Hugonis archidiaconis filii ejus. Signum Odonis filii ejus. Signum Hervei filii ejus. Signum [croix] Gausfredi filii ejus. Item filii ejus Gisleberti. Signum Helgodi. Signum Lantberti vicarii. Signum Frodgerii. Signum Gualterii. Signum Rainardi. Signum Christiani majoris.
Notes
Bibliographie
TREMAULT (Ch. A. de), Cartulaire vendômois de Marmoutier, Vendôme, 1893, p. 99-101, n° 62.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2197 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2197»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2197/. Date de mise à jour : 29/03/12.