Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 77 n° 5

<< < / > >>

Numéro2193

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1097(fiabilité :édition)

LieuChartres(lat :Beat? Mariae Carnotensi)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche412   mm

Hauteur à droite408   mm

Largeur en haut372   mm

Largeur en bas373   mm

AuteurAbbaye  de  SAINT-FLORENTIN  de  BONNEVAL

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit universis, hujusmodi placitum fuisse in capitulo BEATȨ MARIAE Carnotensis in presentia domni IVONIS episcopi venerandi, VIII anno episcopatus ejus,
l.2 presentibus quam plurimis tam canonicis, quam etiam aliis clericis atque laicis, inter abbatem et monachos Bonȩ Vallis, atque monachos Majoris monasterii, de parre-
l.3-chia Moreiarum, quȩ dicitur Sancti LEOBINI, et de capella Fractȩ Vallis. Cum igitur inde bis antea placitare inchoassent, neque ad plenum causam finire potuissent,
l.4 placuerat utrisque ut datis induciis et condicto termino, rursus ex integro inde placitarent. Qui terminus diu prestolatus cum adesset, convenerunt utrique
l.5 in capitulum memoratum, sicut dictum est. Cum itaque vellent placitum incipere, interrogavit prefatus episcopus utrosque, id est tam abbatem ac monachos Bonȩ Vallis quam mona-
l.6-chos Majoris monasterii, an reciperent judicium, et ratum haberent, quodcumque fieret inter ipsos a curia et judicibus suis. Quibus episcopi sententiam laudantibus, et respon-
l.7-dentibus se ratum habituros quicquid inibi judicaretur inter ipsos, monachi Bonȩ Vallis inceperunt, dicentes, se habere parrechiolam quandam in parrechia Sancti LEOBINI,
l.8 pertinentem aecclesiae sancti VICTORIS, in qua ut asserebant erat castrum Fractȩ Vallis. Quod falsum esse monachi Majoris monasterii hoc modo probare ceperunt.
l.9 Habuerunt siquidem duos idoneos testes, Arnulfum scilicet atque Gaulterium patrem Brictii, qui dixerunt, predictam ȩcclesiolam sancti VICTORIS fuisse in parrechia
l.10 sancti LEOBINI et se vidisse per XV annos antequam fieret castrum Fractȩ Vallis homines ibi manentes ubi castrum nunc est, qui omnem decimationem suam aecclesiȩ sancti LEOBINI red-
l.11-debant ex consuetudine, et eorum corpora post mortem in cymiterio ejusdem sancti similiter ex consuetudine sepulta fuisse. Ex quibus plures utriusque sexus nominaverunt. Rai-
l.12-naldus etiam servus ibidem asseruit, se vidisse, patrem suum qui erat serviens Sancti Martini et monachorum ejus parrechiales consuetudines longo tempore expetisse et recepisse ab homi-
l.13-nibus illis qui manebant ibi, ubi nunc est castrum Fractȩ Vallis. Testati sunt etiam tam isti testes quam alii plures, post edificationem ipsius castri corpora clericorum et laicorum
l.14 atque mulierum castrum illud inhabitantium, in cymiterio Sancti LEOBINI ex consuetudine tumulata fuisse, et omnes dum adviverent suas decimationes aecclesiae ipsius per consuetudinem reddidisse,
l.15 quorum testium nomina hȩc sunt: Arnulfus, Gaulterius pater Briccii, Rainaldus servus, Girardus frater Fulcherii filii Nivelonis, Gausfredus decanus, Rannulfus presbiter, Herveus
l.16 vinitor, Airardus, Girbertus, Martinus, Gausfredus major, Almarus. Monstraverunt etiam atque probaverunt monachi Sancti MARTINI per hos et alios testes donum
l.17 se habuisse de medietate supradictȩ aecclesiolȩ sancti VICTORIS et rerum ad eam pertinentium, et de sexta parte alterius medietatis priusquam ibi aliquid habuissent monachi Bonȩ Vallis.
l.18 Mulier enim quȩdam cui ipsa jure hereditario pertinebat unacum viro suo nomine Guigonio annuente insuper Almaro eorum domino, sepedictam medietatem dederat beato Martino,
l.19 et Rainaldus Rufus de quo Almarus tenebat, postea, sed antequam Bonevallenses monachi quicquam ibidem habuissent, donum ipsum concesserat et auctorizaverat Deo et beato
l.20 Martino. Unde perhibuerunt testimonium tam ipse memoratus Almarus quam alii plures et insuper Hugo jamdicti Rainaldi Rufi armiger, qui ab eodem domino suo missus erat, ut
l.21 si vellet episcopus, ipse pro illo hȩc vera esse coram omnibus sacramento affirmaret. Quod etiam facere presto fuit, et obtulit. Responsum autem abbatis et monachorum Bonȩ Val-
l.22-lis tale fuit. Testes enim ipsorum, Hubertus Mainnonis filius, et Hugo Palestellus, Guarinus Malus Clericus, et quidam homo Corniberti pro eis reponderunt ad hȩc, dicentes se nescire
l.23 quid factum inde fuisset antequam fieret castrum Fractȩ Vallis, sed post ȩdificationem ejus, a tempore videlicet Fulcherii filii Nivelonis, viderant ut dicebant monachos Bonȩ Vallis
l.24 aecclesiam sancti VICTORIS quiete ac sine calumnia tenuisse, et corpora hominum castrum illum inhabitantium sepulta fuisse. Ex quibus aliquos nominabant quos arbores cadentes obrue-
l.25-rant, et aliquos degladiatos sive martirizatos, quos ȩcclesia non recipiebat, quia excommunicati erant, sicut testes monachorum Beati Martini probare volebant. Ipsi vero
l.26 monachi scilicet Bonȩ Vallis responderunt de medietate illius sepedictȩ ȩcclesiȩ sancti VICTORIS et de alterius medietatis sexta parte donum quidem se beati Martini et monachorum
l.27 ejus penitus nescire, suum autem a tempore Fulcherii filii Nivelonis qui ipsam aecclesiam eis dederat optime scire, et paratos esse probare. Cumque dicerent ipsum donum suum supradic-
l.28-tum Almarum concessisse de cujus fevo ipsa aecclesia erat, respondit ille et affirmare voluit sicut judicaretur, se hoc eis nunquam concessisse. Contra hoc autem quod tam ipsi quam
l.29 eorum testes dixerant ipsos ȩcclesiam sancti VICTORIS quiete ac sine calumnia tenuisse, ostenderunt monachi beati Martini per supradictos et alios quam plurimos testes calumniam inde ipsis
l.30 factam esse. Cum enim Gausfredus decanus aquam benedictam in novam capellam juxta castrum factam missam inibi celebraturus detulisset, affuit ibi domnus Vitalis beati Martini monachus,
l.31 qui hoc in parrechia sancti LEOBINI injuste fieri coram omnibus dixit. Quod ita esse idem decanus qui et aquam detulerat et missam celebraverat testificatus est et probare voluit
l.32 in eodem capitulo coram omnibus. Judicium autem hoc fuit. Domnus Eustachius abbas Sancti Petri Carnotensis, Ernaldus decanus, Gauslinus subdecanus, Guillelmus archidiaconus, Fulco
l.33 archidiaconus, Guerricus archidiaconus, Ilbertus de Gurdeio. Hii omnes ab episcopo judices dati, dixerunt rationationes memoratas duo judicia requirere, et de ipsis duo ju-
l.34-dicia fieri oportere, primum videlicet, de parrechia sanctȩ matris ȩcclesiae, secundum vero, de medietate sancti VICTORIS ȩcclesiȩ, et de alterius medietatis sexta parte. Judicaverunt
l.35 ergo, monachos Majoris Monasterii, propter tot et tam antiquissimos testes parrechiam suam probando derationari et adquirere, si quod testes ipsi dixerant, vellent juran-
l.36-do affirmare. Quod illi facere voluerunt si monachi Bonȩ Vallis probationem illam recipere voluissent, et inde parati fuerunt coram omnibus. De medietate
l.37 quoque aecclesiȩ sancti VICTORIS et sexta parte alterius medietatis judicium facere voluerunt, sed abbas et monachi Bonȩ Vallis respectum quesierunt. Quem monachi Ma-
l.38-joris Monasterii, eo quod jam inde bis placitaverant, eis dare noluerunt, nisi ibidem [p...is] judicaretur, esse illis dandum. Unde etiam judices memorati judicium facere
l.39 voluerunt, sed abbas et monachi Bonȩ Vallis, neque istud neque aliud supradict[...] quod de sancti VICTORIS ȩcclesia faciendum erat, audire saltem voluerunt, sed sine judi-
l.40-cio et ratione de capitulo exeuntes, abierunt. Quapropter domnus IVO episcopus Carnotensis, cum totius capituli sui consilio mandavit domno Rotberto abbati Bonȩ Val-
l.41-lis et ejus monachis, per domnum Guerricum in cujus archidiaconatu erant, quatinus omnes res beati Martini quas a tempore primi placiti injuste acceperant, redderent,
l.42 ac deinceps parrechiam Sancti LEOBINI, et omnia quȩ monachi Majoris Monasterii ibidem deraisnaverant sive derationaverant, dimitterent, et sine calumnia quiete
l.43 possidere promitterent. Nomina vero eorum qui huic placito interfuerunt, non quidem omnia sed ex maxima parte subnotata sunt. IVO episcopus Carnotensis, Eusta-
l.44-chius abbas Sancti Petri Carnotensis, Ernaldus decanus Sanctȩ Mariae, Gauslenus subdecanus, Guillelmus archidiaconus, Fulco archidiaconus, Guerricus archidiaconus, Ilbertus
l.45 de Gurdeio. Ex parte abbatis Bonȩ Vallis, ipse abbas Rotbertus, Gorhannus prior, Constantius Borrellus, Ansbertus, monachi, Hilduinus cantor, Guarinus
l.46 de Bona Vallȩ, Gaulterius filius Achardi, canonici Sanctȩ Mariae, Gausfredus de Spataio, Albertus infans, Ansoaldus Godescalis filius, Alcherius de Alvio, Guar-
l.47-nerius major, Rollandus, Guillelmus de Vileriis et Nivelo. Ex parte vero monachorum Majoris Monasterii, ipsi monachi, Clemens, Gausbertus, Teduinus,
l.48 Guillelmus de Sparnonio, Guillelmus de Belismo, laici, Girardus Fulcherii frater, Rotbertus Aculeius, Hugo Niger, Ingelricus major, Rainaldus Mosterol,
l.49 Albericus servitor Carnotensis, Arnulfus de Sancto Hylario, Gaulterius Brictii pater, Herveus vinitor, Airardus, Girbertus, Martinus, Gausfredus major, Al-
l.50-marus, Gausfredus decanus, Rannulfus presbiter, Brictio, et Hugo armiger Rainaldi Rufi.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 143-146, n° 155.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2193 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2193»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2193/. Date de mise à jour : 29/03/12.