Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 77 n° 3

<< < / > >>

Numéro2191

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1101(fiabilité :texte)

LieuVendôme(lat :apud Vindocinum)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche266   mm

Hauteur à droite280   mm

Largeur en haut336   mm

Largeur en bas326   mm

AuteurSalomon  de  FRETEVAL

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Salomon de Fréteval abandonne le fief d'Almar et Machel près du castrum de Fréteval.

Texte

l.1 Quantum conferat utilitatis, tradere scripti memoriȩ quȩcunque a monachis adquiruntur, nostris in causis et negociis multo-
l.2-ciens experti sumus. Cum enim impulsu diabolico agitati perversi quique nostra nobis insidiis et calumniis suis auferre moliuntur,
l.3 nos utpote monachi et inbelles non armis, non viribus, sed veterum cartarum auctoritate et testimonio eorum contumaciȩ quantum fas est
l.4 obviamus. Quod si forte negligeremus facere, nichil nobis post modicum remaneret et aecclesiȩ, presertim his temporibus quando multorum
l.5 caritas refrigescit abundante passim malicia, seviente diabolo contra Dei servos per se et per suos tanto astutius et crudelius quantum
l.6 certius novit, quia post mille solutus annos, modicum habet tempus. Proinde utilitati posterorum nostrorum pro posse nostro providentes, per pre-
l.7-sentem cartulam eorum notitiȩ transmittimus, qualiter amicorum nostrorum et familiarium quidam Salomon nomine dictus de Fracta Vallȩ
l.8 calumniam quandam quam nobis faciebat de quibusdam rebus ad fevum suum pertinentibus dimiserit, et insuper non solum illa quȩ primo calumniabatur sed etiam
l.9 quȩdam alia nobis gratanter concesserit. Pateat igitur universis, quod memoratus Salomon de Fracta Vallȩ calumniabatur nobis monachis vide-
l.10-licet Majoris monasterii totum fevum Almari et Machel, fratris ejus, et nonnulla alia quȩ per manum fratrum nostrorum domni Bernardi panetarii nostri cog-
l.11-nomento Flagelli et domni Gosberti Ludovici prepositi Camarcii adquisieramus circa castrum Fractȩ Vallis. Unde conventus et adrationatus, a prefato
l.12 fratrȩ nostro domno videlicet Bernardo, apud Vindocinum in domo domni Rotberti archidiaconi, anno ab incarnatione Domini MCI, partim ratione,
l.13 partim precibus ejus, emollitus est et adquievit ejus petitioni. Promisit enim ei sepedictus frater noster, quod de omnibus quȩ unquam ecclesiȩ nostrȩ forisfecerat, in capitulo
l.14 nostro facerat eum absolvi, et insuper tam ipsum et uxorem ejus et filios quam parentes suos in benefactum monasterii nostri et societatem faceret recipi sicut et
l.15 post modicum fecit, si dimissa calumnia illa nobis libenter concederet quȩ videbatur calumniari. Quod ille audiens benigne adquievit, et unacum
l.16 uxore sua nomine et filiis quorum hȩc sunt nomina, Paganus et calumniam illam primo dimisit, et deinde totum fevum illud
l.17 Almari scilicet atque Machel fratris ejus, ubicunque erat, nobis ex integro concessit, et insuper etiam quicquid fevi tam in Ledo flumine quam extra Ledum habebat
l.18 versus meridiem, circa videlicet castrum Fractȩ Vallis ab vado Respeciaci usque ad Vernoletum, concessit et auctorizavit, ut scilicet nostrum esset ab
l.19 illa die in reliquum ejus gratuita concessione et auctoramento quicquid inde jam dono vel precio adquisieramus vel deinceps adquisituri eramus ullo tempo-
l.20-re. Pro qua sua tam benigna tamque liberali concessione memoratus frater noster domnus Bernardus non solum id quod prescripsimus ei fecit, verum etiam XL ei
l.21 solidos, et filio ejus Pagano XXXta, uxori autem ejus V solidos dedit, et insuper XIIcim denarios, quos inibi Salomon idem dum pranderet cuicunque sibi placuit
l.22 memoriȩ gratia distribuit. Hujus rei testes sunt, qui distinctȩ inferius describuntur. Ex utraque parte indifferenter, isti: Rotbertus archidiaco-
l.23-nus, Fulcherius clericus filius Domitillȩ, Matheus, Landricus Britellus, Rotgerius Buivassellus, sunt testes ex utraque parte. Propriȩ autem
l.24 ex parte Salomonis: Hugo Nigrabuella, Gualterius de Creveciaco, fuerunt. Ex parte monachorum: Lancelinus Gervasii
l.25 filius, Gosmarus, Martinus, Herveus filiaster ejus, Raginaldus Musterellus, Guarinus, Hugo Darremet, Guillemus Guinna-
l.26-mora, Terricus Tulluerius.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 59-60, n° 66.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2191 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2191»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2191/. Date de mise à jour : 29/03/12.