Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 77 n° 1

<< < / > >>

Numéro2189

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1096(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche263   mm

Hauteur à droite270   mm

Largeur en haut351   mm

Largeur en bas340   mm

AuteurRobert Michel et Adalmarus

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Robert Michel et son frère Adalmar vendent à Marmoutier ce qu'ils ont en terre, eau et pré du castrum de Fréteval à Vernolletum et d'autres biens pour neuf marcs d'argent.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus quod anno dedicationis basilicȩ Majoris Monasterii ab Urbano papa factȩ, dederunt beato Martino Majoris monasterii
l.2 atque vendiderunt nobis monachis ejus novem marcis argenti Rotbertus Michael et Almarus frater ejus quicquid terrȩ et aquȩ et pratorum habebant a castro
l.3 quod vocatur Fracta Vallis usque ad Vernolletum, et unam aream molendini apud Moreias, juxta molendinum quod jam habebamus ibidem beatus Martinus
l.4 et nos ejus monachi, id est in eadem sclusa, et VI denariorum censum de quadam vinea apud Fractam Vallem sita. Quod donum, et quȩ venditio facta sunt apud
l.5 Vindocinum in domo Guillelmi filii Frodonis, ipso eodem teste, et Berardo fratre ejus, ac Frodone filio ejus, et Johanne nepote ejus, testibus etiam Rodulfo Merle-
l.6-to, et Rotberto cellarario, Martino famulo de Vindocino, et Herveo filiastro ejus. Quod donum, et quam venditionem illorum concesserunt nobis monachis supradictis Rainaldus
l.7 Rufus, de cujus fevo memorate res erant, et fevum ipsum eo tempore de Nivelone filio Fulcherii tunc domino Fractȩ Vallis tenebat, et uxor ejus nomine Milesendis, unde
l.8 ipse habuit a nobis XL solidos, et uxor ejus X. Quȩ concessio facta est apud Vindocinum, testibus istis: Guillelmo Isoardo, Drogone de Espelteriis, ex parte eorum, et ex nostra:
l.9 Fulcherio filio Dominicȩ, Rotberto archidiacono, Martino famulo de Vindocino, et Herveo filiastro ejus, Guillelmo filio Frodonis, Hugone Derramato famulo domni Gaus-
l.10-berti de Camarcio. Non multum longe post venerunt ipsimet ambo fratres id est Rotbertus Michael et Almarus ad Majus monasterium, et in capitulo nostro acceperunt societatis nostrȩ bene-
l.11-ficium tempore domni abbatis Bernardi anno ordinationis ejus XIII, et in presentia totius capituli donum et venditionem supradictam firmaverunt et auctorizaverunt, et deinde omnium supradic-
l.12-tarum rerum donum super altare dominicum ȩcclesiȩ posuerunt, et sic novem memoratas argenti marcas per manum domni Bernardi panetarii receperunt. Cujus in capitulo
l.13 factȩ concessionis, firmationis et auctorizationis testes sunt hi: Sancelinus cellararius, Arnulfus cellararius, Ansegisus Bocherus, Johannes Evolinus, Herveus filius Landrici
l.14 Vindocinensis, Bernardus Salnerius, Hildebertus Gaulterii, Rainaldus frater Landrici, Rotbertus de Sancto Medardo. Quod donum et quam venditionem Nivelo filius Fulcherii, tunc tempo-
l.15-ris dominus Fractȩvallis, et Hamelinus frater ejus concesserunt nobis. Qui etiam Nivelo misit a Montiniaco castro Girardum avunculum suum ad dividendam et determinandam memoratam
l.16 terram, et prata, et aquam. Qui Girardus totum memoratum donum et venditionem nobis concessit, et jussu domni Nivelonis, homines istos de Fracta Valle quorum subscripta sunt nomina,
l.17 ad dividendam predictam terram duxit. Isti autem fuerunt ex parte Nivelonis: Guarinus de Fracta Vallȩ, Stephanus de Monte Foleto, Hubertus de Buxo, Hugo Palestellus,
l.18 Matheus, Odo paganus, Hainricus frater ejus, Rainerius venator, Gradulfus, Herveus Grivellus, Rainaldus frater ejus. Ex parte vero monachorum, fuerunt hi: Ingelricus major, Bernardus
l.19 de Carcohu, Martinus famulus de Vindocino, Herveus privinnus ejus, Rotgerius de Sancto Leobino, Arnulfus de Sancto Hilario, Hermundus, Mainardus molendinarius, Gaulterius filius ejus.
l.20 Quod donum et quȩ venditio facta sunt per manum domni Bernardi monachi nostri tunc panetarii, et domni Gausberti Ludovici, monachi nostri, prioris de Camarcio. Sciendum prete-
l.21-rea, quod predictus Almarus Michael qui remanebat, tam pro se quam etiam pro fratre suo Rotberto qui volebat post parum in Jerusalem ire cum exercitu Christianorum contre paganos eunte,
l.22 fecit se ipsum fidejussorem nobis, et apud Fractam Vallem ubi divisio supradicta facta est, ipsis eisdem testibus qui et divisionis sunt et in capitulo nostro similiter ipsis testibus quos in capitulo
l.23 fuisse descripsimus, quod scilicet memoratum donum, et venditionem ab omni calumnia adquietaret. Sed et Rainaldus Rufus se nobis fecit fidejussorem apud Vindocinum, audientibus eisdem
l.24 testibus quos concessioni suȩ prescriptȩ interfuisse notavimus, quod predictas res nobis semper ab omni calumnia adquietaret.

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 139-140, n° 151.

TREMAULT (Ch. A. de), Cartulaire vendômois de Marmoutier, Vendôme, 1893, p. 254-258, n° 180.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2189 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2189»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2189/. Date de mise à jour : 29/03/12.