Paris, AN, K 21 n° 4
Numéro2139
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date18/04/1112(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius, in capella episcopi publice)
DiocèseSens
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué et sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche728 mm
Hauteur à droite726 mm
Largeur en haut590 mm
Largeur en bas582 mm
AuteurLouis VI, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME de PUISEAUX
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 QUONIAM, Deo disponente, bona quȩ temporaliter agimus et contra adversarium nostrum arma sunt inexpugnabilia et aeternȩ hereditatis indubitanter nobis adquirunt premia, ratio consulit,
l.3 necessitas exigit, ut, dum tempus habemus, bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, operemur, ut pauperes spiritu nostrȩ largitatis munificentia necessitatis obtineant remedium et nostra fragili-
l.4-tas, eorum orationibus adjuta, in districto examine judicem sibi misericordem inveniat ac propicium. Elemosina enim, teste scriptura, et oratio justi assidua viciorum incentiva extinguere et Deum,
l.5 cujus imaginem portamus, valet inoffensum reddere, in cujus manus durum et horrendum est incidere. Illustris vero memoriȩ antecessores nostri, quorum excellentia, quorum virtute regnum Francorum
l.6 usque in hodiernam diem floruit, ad laudem et gloriam Dei, cui servire regnare est, multas in regno nostro ecclesias fundaverunt et immensis eas donariis honorare decreverunt, elemosinis quidem
l.7 peccata redimentes et amicos in aeterna tabernacula facientes. Ego igitur LUDOVICUS, Dei gratia Francorum rex, antecessorum nostrorum exemplis informatus et, accusante conscientia, diem extremi
l.8 examinis ante oculos reducens, ob remedium animȩ nostrȩ, pro salute etiam patris nostri Philippi regis et antecessorum nostrorum, in villa, quȩ Puteolis nuncupatur, ecclesiam in honore beate semper
l.9 virginis MARIE ab ipsis fundamentis construxi et nostro beneficio eam dotavi et ditavi et, consultu archiepiscoporum, episcoporum et optimatum regni nostri, canonicos regulariter viventes inibi Deo militaturos
l.10 ordinari volui, qui videlicet tam pro nobis quam pro salute regni nostri Dei misericordiam implorarent et memoriam nostri et nostrorum antecessorum in suis orationibus haberent. Convenientibus vero in unum PARISIUS
l.11 archiepiscopis, episcopis, comitibus et ceteris regni nostri optimatibus, communi assensu diffinivimus, quatinus predicti canonici de grege suo vel de alia ȩcclesia quem vellent sibi abbatem eligerent, ita tamen quod in
l.12 illa abbatis electione nec regis assensum quererent nec regis auctoritatem ullatenus expectarent nulliusque alterius persone voluntatem vel laudem attenderent, sed quem Deus eis concederet, inconsul-
l.13-to, ut diximus, rege vel qualibet alia persona, canonice eligerent et metropolitano Senonensi inrefragabiliter consecrandum offerent. Promulgavimus etiam in eodem conventu villas, predia
l.14 et cetera beneficia, quȩ ad usum canonicorum prefatȩ contulimus ȩcclesiȩ, et hȩc omnia perpetuo jure, perpetua libertate eis habenda concessimus, nichil potestatis, nichil nostri juris nobis reservantes, sed
l.15 omnia, quȩ ad nos pertinere videbantur, eis omnino emancipantes, haec scilicet: PUTEOLIS villam, in qua prȩfata fundata est ecclesia, cum servis et ancillis, cum foedis militum, cum terris cultis
l.16 et incultis, cum vineis et silvis, cum omnibus ad eam pertinentibus; mercatum etiam in eadem villa per singulas fieri ebdomadas regia potestate in perpetuum annuimus; aquam
l.17 etiam quȩ proxima est eidem villȩ, quȩ scilicet aqua Essonia vocatur; omnia, inquam, ista quemadmodum possidebam, eis perpetuo possidenda concessimus; ORGENIACUM etiam,
l.18 quod in territorio Milidunensi situm est, cum servis et ancillis et ceteris omnibus, quȩ ibidem possidebam, huic dono adjunximus; unum etiam ex molendinis nostris, qui sunt
l.19 apud Veteres Stampas, predictis canonicis perpetuo possidendum tradidimus; apud CORBELLAS etiam, juxta castrum NANTONIS, viginti arpennos pratorum et quicquid BUSSI-
l.20-ACI, quod juxta Liricantum situm est, habebam; BUCIACUM insuper villam, quȩ in territorio Aurelianensi sita est, cum servis et ancillis, cum omnibus appendiciis suis; hȩc omnia, inquam,
l.21 eisdem canonicis plena libertate perpetuo optinenda annuimus. Notum etiam fieri omnibus volumus quia Amponivillȩ altare cum toto atrio magnȩque decimȩ medietatem, terram insuper
l.22 nostri juris in eadem villa possidebamus; capellam quoque, quȩ juxta LIRICANTUM est, quam olim Fossatense monasterium possederat, cum decimis et territorio ad eandem capellam pertinentibus; totum
l.23 etiam illud, quod apud URIACUM tam in ecclesia quam extra ȩcclesiam idem Fossatense possederat monasterium, omnia quidem ista, assensu quidem abbatis et monachorum ejusdem monasterii, in nostra potestate
l.24 optinebamus. Pro his tamen supradicto Fossatensi monasterio justa commutatione ista contulimus: apud FONTANETUM scilicet in territorio Parisiensi terram duabus carrucis sufficientem
l.25 et quinque hospites; item in eadem villa Xcem solidos census, partim a supradictis hospitibus, partim ab alia terra; et ibidem torcular unum et dimidium cum pressuris ad ea pertinentibus. Preterea
l.26 sciendum est quod canonici Sancti Severini de Castro NANTONIS apud predictum URIACUM terram, servos et ancillas antiquitus possidebant, medietatem, cujus possessionis predecessori nostro, regi videlicet
l.27 Philippo, sano usi consilio concessere; hac scilicet commutatione, quod idem PHILIPPUS, noster predecessor, pro hac concessione eisdem canonicis Sancti SEVERINI omnes consuetudines, quas apud
l.28 Brolium, eorundem canonicorum villam juxta PUTEOLIS sitam, juste vel injuste optinere videbatur, preter corvatas ter in anno omnino remisit; preter hȩc etiam apud predictum URI-
l.29-ACUM terram ad fiscum nostrum pertinentem possidebamus. In his omnibus quȩ regii juris, quȩ nostrȩ erant potestatis, supradictis canonicis regularibus plena libertate in perpetuum habenda
l.30 tradidimus. Ecclesias vero et quȩ juris ecclesiastici sunt, in manum DAINBERTI, SENONENSIS archiepiscopi, reddidimus; ipse autem, utilitati fratrum providens, eisdem regularibus eadem concessit.
l.31 Corvatas insuper apud predictum BROLIUM retentas ipsis regularibus concessimus. Confirmatum est etiam quod quicumque alodia sua, quȩ sub nostra tutela sunt vel quicquid, quod ad fiscum vel foeodum
l.32 nostrum attinet, supradictis regularibus impertire voluerit, diligenter annuimus et regia auctoritate confirmamus. Annuimus etiam, quod, si aliquos ex servis vel ancillis suis prefati canonici manu
l.33 mittere voluerint, nostro super hoc assensu minime requisito, quos vel quot voluerint servos vel ancillas jugo servitutis absolvant et perpetuȩ libertati tradant, remota scilicet omni calumpnia et
l.34 sopita totius retractationis molestia. Illud insuper summopere diffinivimus quod omnia, quȩ superior continet pagina eo jure, ea libertate qua tenuimus, predicta quam construximus ecclesia in aeter-
l.35-num possideat et hoc preceptum nostrum, quod nostri nominis caractere signavimus, insignum et argumentum perpetuȩ firmitatis optineat, in supradictis tamen omnibus salva auctoritate, salvo
l.36 jure, salva oboedientia SENONENSIS METROPOLITANI.
l.37 [monogramme]. Signum [croix] Damberti, Senonensis archiepiscopi. S. [croix] Ivonis, Carnotensis episcopi. S. [croix] Johannis, Aurelianensis episcopi. S. [croix] Galonis, Parisiensis episcopi. S. [croix] Milonis, Trecensis [chrisme] episcopi.
l.38 S. [croix] Humbaudi, Autisiodorensis episcopi. S. [croix] Manasse, Meldensis episcopi. S. Nivernensis episcopi Hugonis. S. [croix] Ade, Beati Dyonisii abbatis. S. [croix] Nicolai, Corbeiensis abbatis.
l.39 S. [croix] Radulfi, Remensis archipresuli. S. [croix] Lisiardi, Suessorum episcopi. S. [croix] Waldrici, Laudunensis episcopi. S. [croix] Godefridi, Ambianensis episcopi. S. [croix] Goisfridi, Belvacensis episcopi. S. [croix] Huberti, Silvanectensis episcopi.
l.40 Actum Parisius, in capella episcopi publice, anno incarnationis dominicȩ MCXII, anno vero consecrationis nostrȩ IIIIo.
l.41 Stephanus cancellarius relegendo subscripsi.
l.42 [sceau] [sceau] [sceau].
Bibliographie
DUMESNIL (J.), Notice historique sur l'église et la ville de Puiseaux, Orléans, 1850, p. j, p. 63-65, n° 1.
DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 131-136, n° 64.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2139 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2139»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2139/. Date de mise à jour : 29/03/12.